Charter Document - 03120882
Charter Number: | 03120882 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Conuenit inter Robertum de Grelley dominum de Mamecestr ex una parte et fratrem Robertum de Haword Abbatem de Stanlawe et eiusdem Loci conuentum ex altera die veneris prox[] post festum trinitatis anno regni regis Edw[ardi] filij regis Henr[ici] quarto quod cum dictus Abbas et conuentus obligati sunt per quendam Abbatem Karolum nomine predecessorem suum et eius conuentum versus Thom[] Grelley quondam dominum de Mamecestr et heredes suos per scriptum suum obligatorium factum ad Pentecosten anno regni regis Henr[ici] filij Johannis regis xxviij quod predictus Karolus nec aliquis successorum suorum ab eodem tempore in posterum nullam terram ement de feodo predicti Thome nec aliquo modo ingressum in feodo suo habent sine assensu et voluntate predicti Thome et heredum suorum sub pena amissionis terre illius si quam emerent et etiam terre illius quam de Gilberto de Barton tenuerunt que fuit de feodo predicti Thome et heredum suorum Predictus vero Robertus Grelley pro salute anime sue et antecessorum et successorum suorum et ad preces nobilis viri Henr[ici] de Lascy comitis Linc[] concessit predicto Abbati de Stanlawe et eiusdem Loci conuentui habere ingressum in quodam tenemento Galfr[idi] de Byron scilicet in una bouata terre cum pertinentijs in Maunton que est de feodo predicti Roberti et in quendam boscum qui vocatur le Westwod qui etiam est de feodo suo infra territorium de Barton Ita scilicet quod predictus Abbas et successores sui facient predicto Rob[erto] Grelley et heredibus suis omnia seruicia et consuetudines que de predicta bouata terre et predicto bosco debentur inperpetuum Et cum contigerit predictum Abbatem vel aliquem alium Abbatem de Stanlawe humanitus decedere vel aliquo casu contingente amoueri dabitur post mortem vel amotionem uniuscuiusque Abbatis predicte domus de Stanlawe releuium predicto Rob[erto] Grelley et heredibus suis pro predictis bouata terre et bosco inperpetuum scilicet tale releuium quantum ad dictum tenementum pertinet eodem modo ac si predictus Galfr[idus] de Byron et heredes sui predictum tenementum tenuissent Et ad hec omnia facienda et firmiter tenenda predictus Abbas et eius conuentus per presentem conuentionem sine aliqua contradictione se obligant Et ut hec presens conuentio sine aliqua contradictione ex utraque parte firmiter et stabiliter teneatur tam predictus Robertus quam predictus Abbas presentibus scriptis ad modum cyrographi confectis alternatim sigilla sua apposuerunt Hijs testibus domino Johanne de Byron Henr[ico] de Trafford Dauid de Hulton Rogero de Penhulbury Will[el]mo de Radecliue Rob[erto] de Schoresworth et alijs
Markups
Names Markup:
Conuenit inter Robertum de Grelley dominum de Mamecestr ex una parte et fratrem Robertum de Haword Abbatem de Stanlawe et eiusdem Loci conuentum ex altera die veneris prox[] post festum trinitatis anno regni regis Edw[ardi] filij regis Henr[ici] quarto quod cum dictus Abbas et conuentus obligati sunt per quendam Abbatem Karolum nomine predecessorem suum et eius conuentum versus Thom[] Grelley quondam dominum de Mamecestr et heredes suos per scriptum suum obligatorium factum ad Pentecosten anno regni regis Henr[ici] filij Johannis regis xxviijnumeral quod predictus Karolus nec aliquis successorum suorum ab eodem tempore in posterum nullam terram ement de feodo predicti Thome nec aliquo modo ingressum in feodo suo habent sine assensu et voluntate predicti Thome et heredum suorum sub pena amissionis terre illius si quam emerent et etiam terre illius quam de Gilberto de Barton tenuerunt que fuit de feodo predicti Thome et heredum suorum Predictus vero Robertus Grelley pro salute anime sue et antecessorum et successorum suorum et ad preces nobilis viri Henr[ici] de Lascy comitis Linc[] concessit predicto Abbati de Stanlawe et eiusdem Loci conuentui habere ingressum in quodam tenemento Galfr[idi] de Byron scilicet in una bouata terre cum pertinentijs in Maunton que est de feodo predicti Roberti et in quendam boscum qui vocatur le Westwod qui etiam est de feodo suo infra territorium de Barton Ita scilicet quod predictus Abbas et successores sui facient predicto Rob[erto] Grelley et heredibus suis omnia seruicia et consuetudines que de predicta bouata terre et predicto bosco debentur inperpetuum Et cum contigerit predictum Abbatem vel aliquem alium Abbatem de Stanlawe humanitus decedere vel aliquo casu contingente amoueri dabitur post mortem vel amotionem uniuscuiusque Abbatis predicte domus de Stanlawe releuium predicto Rob[erto] Grelley et heredibus suis pro predictis bouata terre et bosco inperpetuum scilicet tale releuium quantum ad dictum tenementum pertinet eodem modo ac si predictus Galfr[idus] de Byron et heredes sui predictum tenementum tenuissent Et ad hec omnia facienda et firmiter tenenda predictus Abbas et eius conuentus per presentem conuentionem sine aliqua contradictione se obligant Et ut hec presens conuentio sine aliqua contradictione ex utraque parte firmiter et stabiliter teneatur tam predictus Robertus quam predictus Abbas presentibus scriptis ad modum cyrographi confectis alternatim sigilla sua apposuerunt Hijs testibus domino Johanne de Byron Henr[ico] de Trafford Dauid de Hulton Rogero de Penhulbury Will[el]mo de Radecliue Rob[erto] de Schoresworth et alijs