Charter Document - 03120867
Charter Number: | 03120867 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Submission |
Date: | 1305 - 1306 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerint uniuersi quod cum ego Adam del Bergh implicasse et minus iuste vexasse dominos meos Abbatem et conuentum de Whalleye in diuersis Locis et firmam eis debitam retinuisse fateor me deliquisse per presentes Quare volo et concedo quod dicti Religiosi ordinent rationabiles emendas et honorabiles pro transgressionibus meis sibi et suis factis sicut secundum Domini et conscientias suas viderint iustum esse Et de cetera promitto et firmiter obligo me et heredes meos quod erimus tenentes humiles et obedientes dominis meis supradictis et firmam eis debitam suis terminis fideliter persoluemus et ad hoc fideliter faciendum tam me quam heredes meos corporali prefato sacramento obligo per hoc scriptum In cuius rei testimonium quia sigillum proprium non habui sigillum Johannis de Blakeburne huic scripto apponi procuraui Hijs testibus Johanne de Blakeburne Thoma le Sureys magistro Henr[ico] de Dounom Ada del Clogh Petro de Ruddely Ada del Haldelaghes et alijs Dat[] apud Blakeburn die dominica prox[] post festum sancti Cedde episcopi anno domini mccc quinto
Markups
Names Markup:
Nouerint uniuersi quod cum ego Adam del Bergh implicasse et minus iuste vexasse dominos meos Abbatem et conuentum de Whalleye in diuersis Locis et firmam eis debitam retinuisse fateor me deliquisse per presentes Quare volo et concedo quod dicti Religiosi ordinent rationabiles emendas et honorabiles pro transgressionibus meis sibi et suis factis sicut secundum Domini et conscientias suas viderint iustum esse Et de cetera promitto et firmiter obligo me et heredes meos quod erimus tenentes humiles et obedientes dominis meis supradictis et firmam eis debitam suis terminis fideliter persoluemus et ad hoc fideliter faciendum tam me quam heredes meos corporali prefato sacramento obligo per hoc scriptum In cuius rei testimonium quia sigillum proprium non habui sigillum Johannis de Blakeburne huic scripto apponi procuraui Hijs testibus Johanne de Blakeburne Thoma le Sureys magistro Henr[ico] de Dounom Ada del Clogh Petro de Ruddely Ada del Haldelaghes et alijs Dat[] apud Blakeburn die dominica prox[] post festum sancti Cedde episcopi anno domini mccc quintodate