Charter Document - 03110534
Charter Number: | 03110534 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
HEC est finalis concordia inter Abbathiam de Wereburge de Cestria et Abbathiam sancti Benedicti de Stanlawe coram domino R[] comite Cestrie et R[] de Lascy constabulario facta et in pleno comitatu recitata Anno incarnationis dominice mccix H[] et R de Cestria et de Stanlawe Abbatibus Prouisum est in primis ut monachis Cestrie remaneat Alfrichesholm cum omnibus pertinentijs suis integre et quiete Monachi vero de Stanlawe habebunt libere et quiete imperpetuum totam terram et mariscum quod iacet inter Holmlake et Holpul sicut descendunt in Teruen et inde faciant sicut de suo proprio piscariam si voluerint et molendinum fullerez si velint et omnia alia commoda sua et aisiamenta que inibi fieri possunt absque detrimento molendinorum et piscariarum monachorum Cestrie et absque retentione et mutatione cursus predictarum aquarum Saluis piscarijs monachorum de Stanlawe in eodem Pul Ita quod ijdem monachi de Stanlawe non eleuabunt stagnum suum super altitudinem riparum eiusdem Pul Quod si predicte aque cursum suum per inundationem aquarum ut fieri solet mutauerint salua erit utrique domui terra quam tempore facte compositionis habebat Item si superius molendinum monachorum Cestrie impetu aquarum vel instabilitate terre vel aliquo casu defecerit et in loco quo nunc est affirmari competenter non poterit liceat monachis Cestrie loco competentiori infra prenominatos Holmlake et Holpul ubi sibi viderint expedire molendinum suum super aquam de Teruen assidere et ad terram monachorum de Stanlawe attachiare et affirmare Conuenit et quod monachi de Stanlawe inuenient monachis de Cestria singulis annis viij diebus ante natiuitatem beati Johannis bapt[ist]e in marisco suo loco competenti tam ad falcandum quam ad ducendum sumptibus Abbatis Cestrie xxiiij carratas cooperimenti unaquamque carratam sex bouum Item si forsitan placuerit Abbatibus et monachis utriusque domus piscariam facere de subtus molendinum monachorum Cestrie versus Mersee utraque domus medietatem suam faciet et suam medietatem commodi percipiet Prouisum est etiam inter eos de via que ducit de Wyrhale usque ad pontem fusteum inter molendinum monachorum Cestrie quod ipsa erit xxx pedum in latitudine incipiens a fossato bercarie monachorum de Stanlawe per loca rectiora et duriora usque ad predictum pontem et de ponte erit via eiusdem latitudinis usque ad molendinum monachorum Cestrie Et ut ista conuentio inter predictas Abbathias de Cestria et de Stanlawe firma permaneat et inconcussa domini R[] Comitis Cestrie et R[] de Lascy Constab[] et utriusque domus Abbatum sigillorum appositione est roborata Hijs testibus R[] comite Cestrie R[] constab[ulario] Cestrie Philippo de Orreby tunc Justic[] Cestrie H[] de Aldilegh P[] clerico H[] T[] et R[] dispensar[] Joh[ann]e de Pratellis Norm[anno] de Pantous Guar[] de Vernon Will[el]mo de Venables Roberto Patricio magistro Alano magistro Johanne de sancta Maria magistro Hugone de Sancta Werburga et multis alijs
Markups
Names Markup:
HEC est finalis concordia inter Abbathiam de Wereburge de Cestria et Abbathiam sancti Benedicti de Stanlawe coram domino R[] comite Cestrie et R[] de Lascy constabulario facta et in pleno comitatu recitata Anno incarnationis dominice mccixdate H[] et R de Cestria et de Stanlawe Abbatibus Prouisum est in primis ut monachis Cestrie remaneat Alfrichesholm cum omnibus pertinentijs suis integre et quiete Monachi vero de Stanlawe habebunt libere et quiete imperpetuum totam terram et mariscum quod iacet inter Holmlake et Holpul sicut descendunt in Teruen et inde faciant sicut de suo proprio piscariam si voluerint et molendinum fullerez si velint et omnia alia commoda sua et aisiamenta que inibi fieri possunt absque detrimento molendinorum et piscariarum monachorum Cestrie et absque retentione et mutatione cursus predictarum aquarum Saluis piscarijs monachorum de Stanlawe in eodem Pul Ita quod ijdem monachi de Stanlawe non eleuabunt stagnum suum super altitudinem riparum eiusdem Pul Quod si predicte aque cursum suum per inundationem aquarum ut fieri solet mutauerint salua erit utrique domui terra quam tempore facte compositionis habebat Item si superius molendinum monachorum Cestrie impetu aquarum vel instabilitate terre vel aliquo casu defecerit et in loco quo nunc est affirmari competenter non poterit liceat monachis Cestrie loco competentiori infra prenominatos Holmlake et Holpul ubi sibi viderint expedire molendinum suum super aquam de Teruen assidere et ad terram monachorum de Stanlawe attachiare et affirmare Conuenit et quod monachi de Stanlawe inuenient monachis de Cestria singulis annis viijnumeral diebus ante natiuitatem beati Johannis bapt[ist]e in marisco suo loco competenti tam ad falcandum quam ad ducendum sumptibus Abbatis Cestrie xxiiijnumeral carratas cooperimenti unaquamque carratam sex bouum Item si forsitan placuerit Abbatibus et monachis utriusque domus piscariam facere de subtus molendinum monachorum Cestrie versus Mersee utraque domus medietatem suam faciet et suam medietatem commodi percipiet Prouisum est etiam inter eos de via que ducit de Wyrhale usque ad pontem fusteum inter molendinum monachorum Cestrie quod ipsa erit xxxnumeral pedum in latitudine incipiens a fossato bercarie monachorum de Stanlawe per loca rectiora et duriora usque ad predictum pontem et de ponte erit via eiusdem latitudinis usque ad molendinum monachorum Cestrie Et ut ista conuentio inter predictas Abbathias de Cestria et de Stanlawe firma permaneat et inconcussa domini R[] Comitis Cestrie et R[] de Lascy Constab[] et utriusque domus Abbatum sigillorum appositione est roborata Hijs testibus R[] comite Cestrie R[] constab[ulario] Cestrie Philippo de Orreby tunc Justic[] Cestrie H[] de Aldilegh P[] clerico H[] T[] et R[] dispensar[] Joh[ann]e de Pratellis Norm[anno] de Pantous Guar[] de Vernon Will[el]mo de Venables Roberto Patricio magistro Alano magistro Johanne de sancta Maria magistro Hugone de Sancta Werburga et multis alijs