Charter Document - 03110518

Charter Document - 03110518


Charter Number: 03110518
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1303
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Pateat uniuersis quod die martis proximo post festum beate trinitatis anno regni Regis Edwardi filij domini Henrici regis xxx primo apud grangiam de Alte conuenit inter Abbatem de Whalleye et conuentum ex una parte et Ricardum Bulymer ex altera videlicet quod predicti Abbas et conuentus concesserunt et dimiserunt dicto Ricardo duas acras terre cum pertinentijs in villa de Ynes ad terminum vite ipsius Ricardi Tenend[] cum xx solidis sterlingorum annuatim diu vixerit percipiendis apud dictam Grangiam de Alte de dictis Abbate et conuentu et eorum successoribus ad festum beati Michaelis Natiuitatem domini Annunciat[ionem] beate Marie et natiuitatem sancti Joh[annis] bapt[ist]e per equales portiones Et pro hac concessione et dimissione dictus Ricardus remisit relaxauit quietuclamauit dictis Abbati et conuentui omnimoda debita in quibus predicti Abbas et conuentus eidem Ricardo ante confectionem huius scripti verbo vel scripto tenebantur Et si forte aliquod scriptum de cetero inueniatur cuius tenore dicti Abbas et conuentus eidem Ricardo in aliquo debito teneri debuissent per aliquem contractum factum ante datam huius scripti pro nullo habeatur In cuius rei testimonium utraque pars alterius scripto sigillum suum apposuit Hijs testibus Alano le Norreys Ricardo le Molyneux de Crosseby Nicholao Blundell Will[el]mo Blundel Rogero de Forneby Rogero de Tocstath et alijs Dat[] die anno et loco supradictis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Pateat uniuersis quod die martis proximo post festum beate trinitatis anno regni Regis Edwardi filij domini Henrici regis xxx primodate apud grangiam de Alte conuenit inter Abbatem de Whalleye et conuentum ex una parte et Ricardum Bulymer ex altera videlicet quod predicti Abbas et conuentus concesserunt et dimiserunt dicto Ricardo duas acras terre cum pertinentijs in villa de Ynes ad terminum vite ipsius Ricardi Tenend[] cum xxnumeral solidis sterlingorum annuatim diu vixerit percipiendis apud dictam Grangiam de Alte de dictis Abbate et conuentu et eorum successoribus ad festum beati Michaelis Natiuitatem domini Annunciat[ionem] beate Marie et natiuitatem sancti Joh[annis] bapt[ist]e per equales portiones Et pro hac concessione et dimissione dictus Ricardus remisit relaxauit quietuclamauit dictis Abbati et conuentui omnimoda debita in quibus predicti Abbas et conuentus eidem Ricardo ante confectionem huius scripti verbo vel scripto tenebantur Et si forte aliquod scriptum de cetero inueniatur cuius tenore dicti Abbas et conuentus eidem Ricardo in aliquo debito teneri debuissent per aliquem contractum factum ante datam huius scripti pro nullo habeatur In cuius rei testimonium utraque pars alterius scripto sigillum suum apposuit Hijs testibus Alano le Norreys Ricardo le Molyneux de Crosseby Nicholao Blundell Will[el]mo Blundel Rogero de Forneby Rogero de Tocstath et alijs Dat[] die anno et loco supradictis