Charter Document - 03110512
Charter Number: | 03110512 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
HEC est compositio facta inter Abbatem et conuentum de Stanlawe ex una parte et Abbatem et conuentum de Miraualle ex altera de vicinitate pasture super ripam de Alte commissa per generale capitulum venerabilibus de Rupe et de Kyrkestall et de Salleye Abbatibus terminanda videlicet quod dicti Abbas et conuentus de Miraualle in veritate fidei compromiserunt se neque per se neque per suos aliquid opus manuale aut machinamentum per retia vel piscationem vel aliquid quod cedere possit ad nocumentum dictorum Abbatis et conuentus de Stanlawe super ipsam ripam de Alte facturos in quantum terra Willelmi Blundel vel heredum eius se extendit Neque facient aquam duci extra cursum antiquum sed omnia illis integre et illibata permaneant sicut fuerunt tempore compositionis huius facte Quod si averia monachorum de Stanlawe dictam ripam ad pasturam casu transierint aut averia monachorum de Miraualle ex aduerso sine retentione vel contentione aut dampno reddantur Si autem ex emptione vel collatione fidelium in villis de Rauenesmeles vel de Forneby monachi de Stanlawe accrescere potuerint liceat illis absque ulla contradictione monachorum de Miraualle aut impedimento libere recipere Saluo dictis monachis de Miraualle ingressu et exitu cum omnibus auerijs suis ad pasturam suam sine contradictione monachorum de Stanlawe Siquis autem monachus vel conuersus contra istam compositionem venire presumpserit ad domum contra quam presumpserit pedes est ibidem satisfacturus Ut autem ista compositio illibata permaneat imperpetuum dicti Judices de Rupe de Kirkstall de Salleye Abbates cum sigillis Abbatum utriusque domus huic scripto cyrographato sigilla sua apposuerunt anno gratie mccxxxviij
Markups
Names Markup:
HEC est compositio facta inter Abbatem et conuentum de Stanlawe ex una parte et Abbatem et conuentum de Miraualle ex altera de vicinitate pasture super ripam de Alte commissa per generale capitulum venerabilibus de Rupe et de Kyrkestall et de Salleye Abbatibus terminanda videlicet quod dicti Abbas et conuentus de Miraualle in veritate fidei compromiserunt se neque per se neque per suos aliquid opus manuale aut machinamentum per retia vel piscationem vel aliquid quod cedere possit ad nocumentum dictorum Abbatis et conuentus de Stanlawe super ipsam ripam de Alte facturos in quantum terra Willelmi Blundel vel heredum eius se extendit Neque facient aquam duci extra cursum antiquum sed omnia illis integre et illibata permaneant sicut fuerunt tempore compositionis huius facte Quod si averia monachorum de Stanlawe dictam ripam ad pasturam casu transierint aut averia monachorum de Miraualle ex aduerso sine retentione vel contentione aut dampno reddantur Si autem ex emptione vel collatione fidelium in villis de Rauenesmeles vel de Forneby monachi de Stanlawe accrescere potuerint liceat illis absque ulla contradictione monachorum de Miraualle aut impedimento libere recipere Saluo dictis monachis de Miraualle ingressu et exitu cum omnibus auerijs suis ad pasturam suam sine contradictione monachorum de Stanlawe Siquis autem monachus vel conuersus contra istam compositionem venire presumpserit ad domum contra quam presumpserit pedes est ibidem satisfacturus Ut autem ista compositio illibata permaneat imperpetuum dicti Judices de Rupe de Kirkstall de Salleye Abbates cum sigillis Abbatum utriusque domus huic scripto cyrographato sigilla sua apposuerunt anno gratie mccxxxviijdate