Charter Document - 03110506
Charter Number: | 03110506 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Uniuersis presens scriptum visuris vel audituris Edmundus filius celebris memorie Henrici regis Anglie salutem in domino Literas excellentissimi principis domini Edwardi Regis Anglie germani nostri karissimi inspeximus in hec verba [] Nos igitur Edmundus eo specialius quod dicti Abbas et conuentus pro se et suis successoribus quietuclamauerunt dicto Will[el]mo quandam communam pasture quam versus eundem in villa de Ynes habere clamabant prout in quodam scripto inter eos inde confecto plenius continetur donationem et concessionem predictas ratas habentes et acceptas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est tenore presentium confirmauimus in forma superius annotata In cuius rei testimonium impressio sigilli nostri presentibus est appensa Data apud Lyuerpol xxj die Julij anno regni regis Edwardi supradicto
Markups
Names Markup:
Uniuersis presens scriptum visuris vel audituris Edmundus filius celebris memorie Henrici regis Anglie salutem in domino Literas excellentissimi principis domini Edwardi Regis Anglie germani nostri karissimi inspeximus in hec verba []embed Nos igitur Edmundus eo specialius quod dicti Abbas et conuentus pro se et suis successoribus quietuclamauerunt dicto Will[el]mo quandam communam pasture quam versus eundem in villa de Ynes habere clamabant prout in quodam scripto inter eos inde confecto plenius continetur donationem et concessionem predictas ratas habentes et acceptas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est tenore presentium confirmauimus in forma superius annotata In cuius rei testimonium impressio sigilli nostri presentibus est appensa Data apud Lyuerpol xxj die Julij anno regni regis Edwardi supradictodate