Charter Document - 03110449
Charter Number: | 03110449 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1271 - 1272 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
UNIUERSIS Cristi fidelibus has literas visuris vel audituris Margeria quondam uxor Will[el]mi de Merton salutem in domino Nouerit uniuersitas vestra me consensu et assensu Will[el]mi de Kyrkeby mariti mei et spontanea voluntate mea concessisse et omnino quietuclamasse Abbati de Stanlawe et eiusdem Loci conuentui omne ius et clameum quod habui vel habere potui in terra quam Will[el]mus quondam maritus meus predictis Abbati et conuentui in villa de Merton vendidit Ita scilicet quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per me nomine dotis mee aliquod ius vel clameum in predicta terra de cetero vendicare vel exigere poterimus Pro hac autem concessione et quietaclamatione dederunt mihi predictus Abbas et conuentus dimidiam marcam argenti tempore Justiciar[] itinerantium apud Lancastriam anno domini mcclxx primo In cuius rei testimonium ad istam conuentionem fideliter obseruandam tactis sacrosanctis tam Will[el]mus de Kyrkeby maritus meus quam ego huic scripto sigilla nostra apposuimus Hijs testibus domino Radulpho de Dacre tunc vicecomite Lancastrie domino Henr[ico] de Lee Amarico de Lekampton Ada de Pulton Ric[ardo] de Merton Jacobo de Pulton et multis alijs
Markups
Names Markup:
UNIUERSIS Cristi fidelibus has literas visuris vel audituris Margeria quondam uxor Will[el]mi de Merton salutem in domino Nouerit uniuersitas vestra me consensu et assensu Will[el]mi de Kyrkeby mariti mei et spontanea voluntate mea concessisse et omnino quietuclamasse Abbati de Stanlawe et eiusdem Loci conuentui omne ius et clameum quod habui vel habere potui in terra quam Will[el]mus quondam maritus meus predictis Abbati et conuentui in villa de Merton vendidit Ita scilicet quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per me nomine dotis mee aliquod ius vel clameum in predicta terra de cetero vendicare vel exigere poterimus Pro hac autem concessione et quietaclamatione dederunt mihi predictus Abbas et conuentus dimidiam marcam argenti tempore Justiciar[] itinerantium apud Lancastriam anno domini mcclxx primodate In cuius rei testimonium ad istam conuentionem fideliter obseruandam tactis sacrosanctis tam Will[el]mus de Kyrkeby maritus meus quam ego huic scripto sigilla nostra apposuimus Hijs testibus domino Radulpho de Dacre tunc vicecomite Lancastrie domino Henr[ico] de Lee Amarico de Lekampton Ada de Pulton Ric[ardo] de Merton Jacobo de Pulton et multis alijs