Charter Document - 03110434
Charter Number: | 03110434 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ruling |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Diplomatics Annotated (brat) |
Charter:
In Dei nomine Amen Ad perpetuam memoriam subscriptorum inter bona cetera que hominem amicabilem proximo et placidum Deo reddunt illud specialiter acceptum esse creditur quod caritatem cordibus inserit et animarum vinculum parit Hoc inquam est pax et concordia que procul depellunt odium rancorem et liuorem excutiunt mentes parant corda conciliant seruant pectora et uniunt voluntates Hec siquidem a Cristo amplectende sunt fidelibus hec habent et debent precipue inter religiosos Dei omnipotentis seruos vigere continue ut in se ipsis dilectionis et pacis fructum salutarem in proprijs degustent commodis et aliis ipsius dulcedinem abundant salubriter per exemplum Sane religiosi viri Prior et monachi Lancastrie ecclesiam parochialem de Pulton in Amondernesse in usus proprios habentes Prior videlicet tam nomine proprio quam procuratorio pro Abbate et conuentu beati Martini Sagij ex parte una ac Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc ob Loci mutationem de Whalleye appellati ex altera Bona que ex pace et concordia proueniunt intime attendentes ac pacis suauitate gaudere cupientes super questione inter eos mota super decimis garbarum prouenie[n]tium de terris quas tenentes dictorum Abbatis et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe excolebant et excolunt in campis de Hordern de Steyninges et de Neuton infra parochiam memorate ecclesie de Pulton existentibus atque super quibusdam aliis nostris Offic[] curie Eboracensis reali ordinationi arbitratui diffinitioni amicabili compositioni decreto statuto dicto precepto et laudo se supponere submittere et subjicere curauerunt prout in literis suppositionum submissionum et subiectionum inde confectis plenius continetur sigillis partium et nostro roboratis Nos igitur Officialis predictus qui finem imponere litibus affectamus sed precipue inter religiosos quorum quietem ut diuinis liberius vacent officijs affectuose appetimus hujus suppositionibus submissionibus et subiectionibus receptis in nos benigne et estimantibus apud nos iura utriusque partis scrutatis etiam per nos voluntatibus et votis partium predictarum presentibus quoque priore Lancastrie et Abbate de Stanlawe predictis personaliter monachis vero Lancastrie per Michaelem de Kendale et conuentum de Stanlawe siue de Whalleye per fratrem Omfredum eorum com monachum procuratores suos ac tam ipsis priore et Abbate quam procuratoribus antedictis ad realem ordinationem arbitratum diffinitionem amicabilem compositionem decretum statutum dictum preceptum vel laudum audiend[] coram nobis specialiter constitutis ad laudem saluatoris nostri qui discipulis suis pacem suam dedit pacem reliquit et gloriose virginis matris eius sicut realis ordinator arbitrator diffinitor siue amicabilis compositor preceptor et laudator ex virtute et forma suppositionum submissionum et subiectionum partium ipsarum et omni modo atque iure quo melius possumus viam ordinatoris arbitratoris diffinitoris laudatoris et amicabilis compositoris sequentes realiter ordinamus arbitramus diffinimus amicabiliter componimus decernimus statuimus dicimus precipimus et laudamus quod lite seu questione inter dictas partes mota et processibus hinc inde habitis omnino subductis et dampnis et expensis habitis et factis mutuo compensatis predicti Abbas et conuentus de Stanlawe siue de Whalleye percipiant imperpetuum omnes decimas maiores prouenientes de quibuscunque terris suis tam nunc cultis quam in posterum ad culturam redigendis infra diuisas de Steyning de Hordern et de Neuton supradicte ecclesie de Pulton decima bilibus siue dicte terre infra diu[i]sas predictas per eosdem Abbatem et conuentum siue per eorum tenentes integraliter excolantur siue pars earundem terrarum per iam dictos Abbatem et conuentum pars vero alia terrarum harum infra memoratas diuisas per tenentes excolatur De minoribus vero decimis vel personalibus et oblationibus quibuscunque tenentium eorundem Abbatis et conuentus infra dictas diuisas seu secularium seruientium suorum infra easdem diuisas ijdem Abbas et conuentus nichil omnino percipient Sed omnes he decime minores et personales et oblationes quecunque dictorum tenentium et secularium seruientium ad supradictam ecclesiam de Pulton et ipsos Priorem et monachos vel vicarium ecclesie de Pulton ipsius nomine de cetero integraliter pertinebunt Quodque dicti Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc de Whalleye appellati pro predictis decimis maioribus ad eisdem ut premittitur percipiend[] memoratis priori et monachis Lancastrie vel suo procuratori seu attornato ad recipiend[] litteratorie constituto vel et assignato literam acquietantie de recepto vel soluto exhibenti aut et facienti in ecclesia parochiali de Pulton decem et octo marcas soluant annis singulis imperpetuum ad duos anni terminos videlicet nouem marcas ad festum sancti Martini in hyeme et nouem marcas ad Pentec[] quam solutionem ijdem Abbas et conuentus loco et terminis predictis fideliter absque fraude et cuiuslibet contradictionis diffugio facere teneantur Et si forsan per taxationem iam factam vel in posterum faciendam solutio aliqua vel contributio aut quicquam aliud quocunque nomine censeatur de bonis ecclesiasticis per quantitatem vel quotitatem qualemcunque de cetero exigatur imponatur aut per quemcunque superiorem seu per clericum ali qualiter concedatur memorati Prior et monachi pro octo marcis tamen que eis de nouo accrescunt et dicti Abbas et conuentus de residuo nomine decimarum maiorum et pro ipsis quas percipient infra diuisas predictas ut superius est expressum agnoscent et debite respondebunt toties quoties fieri id continget tamen decem marce de xviij marcis predictis inter bona ipsorum prioris et monachorum per taxationem iam factam in ecclesia de Pulton predicta taxate noscantur Ad hec si dicti Abbas et conuentus ratione sequestri in predictis decimis maioribus ob culpam prioris et monachorum Lancastrie vel prioris tamen per Ordinarium forsan in posterum imponendi dampnum aliquod sustinuerint vel iacturam dictusque Prior requisitus sufficienter hoc sequestrum infra mensem a tempore requisitionis relaxari minime procurauerit ex tunc dictis Abbati et conuentui de iactura et de dampnis hijs iuramento partis dictorum Abbatis et conuentus declarandis toties quoties id contigerit ad dictum preceptum vel laudum Officialis curie Eboracensis qui pro tempore fuerit competenter satisfacere teneatur Si vero memorati Abbas et conuentus in solutione dictarum xviij marcarum suis loco et terminis prenotatis vel aliquo termino cessauerint ad solutionem dicte pecunie et nihilominus ad expensas et dampna que pars prioris et monachorum ea occasione sustinuerit et iuramento partis sue declarauerit per Officialem supradictum toties quoties cessari contigerit compellatur Item ordinamus diffinimus dicimus precipimus et laudamus quod utraque pars sufficientem securitatem per instrumentum cyrographatum suis sigillis sigillatum nostro arbitrio moderand[] si opus fuerit seu temporand[] de premissis et subsequentibus obseruandis et tenendis facere teneatur Quodque pars utraque supradicta omnia inferiora omologet expresse approbet et confirmet Item quod Prior Lancastrie confirmationem approbationem et ratificationem Abbatis et conuentus Sagij super ordinatione presenti de verbo ad verbum procuret citra festum Pentecosten eamque dictis Abbati et conuentui de Stanlawe siue de Whalleye citra idem festum tradere teneatur Item ordinamus arbitramus dicimus et laudamus quod si quod absit dicti Prior et monachi vel sui successores aut dicti Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc Whalleye appellati seu successores sui contra premissa vel aliqua premissorum tacite vel expresse directe vel indirecte vel alias qualitercunque venerint in futurum seu ea non obseruauerint aut non impleuerint quouis modo liceat Officiali Eboracensi qui pro tempore fuerit parte contraueniente non obseruante vel non implente per sententiam suspensionis excommunicationis et interdicti et bonorum spiritualium sequestrationem compellere et cohercere aut facere compelli et coherceri ad obseruationem omnium et singulorum premissorum tamen sibi per sacrum alterutrius partis obseruantis premissa constiterit partem aliam contra premissa vel premissorum aliqua venire seu ea seu aliquod ex eis non seruasse vel minime impleuisse Quod quidem sacramentum a parte obseruante seu parente toties quoties alteruter partium non paruerit prestandum erit et recipiendum in presentia partis non parentis vel ipsius absentia Ita scilicet si semel vocata non comparauerit quacunque alia cognitione minime requisita Et nihilominus pars quecunque non parens tenebitur soluere fabrice ecclesie beati Petri Ebor[] singulis vicibus unam marcam argenti quibus non paruerit supradictis articulis omnibus ratis et manentibus et in suo robore perpetuo valituris Reseruata nobis et Officiali curie Eboracensis qui pro tempore fuerit potestate plenaria interpretandi declarandi compellendi exequendi semel et pluries et quoties placuerit et videbitur expedire Item dicimus ordinamus precipimus et laudamus quod utraque pars effectualiter procuret quam citius poterit parte alterutra excitante quod venerabilis pater Eboracensis Archiepiscopus Anglie primas et capitulum Ebor[] has ordinationem arbitratum diffinitionem seu amicabilem compositionem statuta decreta dicta precepta vel lauda nostra ratificent et confirment In quorum omnium testimonium et fidem sigillum nostri officij presentibus est appensum Data Ebor[] vj Id[] Nouembr[] anno gratie mcc nonagesimo octauo
Markups
Diplomatics Markup:
In Dei nomine Ameninvocatio Ad perpetuam memoriam subscriptorum inter bona cetera que hominem amicabilem proximo et placidum Deo reddunt illud specialiter acceptum esse creditur quod caritatem cordibus inserit et animarum vinculum parit Hoc inquam est pax et concordia que procul depellunt odium rancorem et liuorem excutiunt mentes parant corda conciliant seruant pectora et uniunt voluntates Hec siquidem a Cristo amplectende sunt fidelibus hec habent et debent precipue inter religiosos Dei omnipotentis seruos vigere continue ut in se ipsis dilectionis et pacis fructum salutarem in proprijs degustent commodis et aliis ipsius dulcedinem abundant salubriter per exemplum Sane religiosi viri Prior et monachi Lancastrie ecclesiam parochialem de Pulton in Amondernesse in usus proprios habentes Prior videlicet tam nomine proprio quam procuratorio pro Abbate et conuentu beati Martini Sagij ex parte una ac Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc ob Loci mutationem de Whalleye appellati ex altera Bona que ex pace et concordia proueniunt intime attendentes ac pacis suauitate gaudere cupientes super questione inter eos mota super decimis garbarum prouenie[n]tium de terris quas tenentes dictorum Abbatis et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe excolebant et excolunt in campis de Hordern de Steyninges et de Neuton infra parochiam memorate ecclesie de Pulton existentibus atque super quibusdam aliis nostris Offic[] curie Eboracensis reali ordinationi arbitratui diffinitioni amicabili compositioni decreto statuto dicto precepto et laudo se supponere submittere et subjicere curauerunt prout in literis suppositionum submissionum et subiectionum inde confectis plenius continetur sigillis partium et nostro roboratis Nos igitur Officialis predictus qui finem imponere litibus affectamus sed precipue inter religiosos quorum quietem ut diuinis liberius vacent officijs affectuose appetimus hujus suppositionibus submissionibus et subiectionibus receptis in nos benigne et estimantibus apud nos iura utriusque partis scrutatis etiam per nos voluntatibus et votis partium predictarum presentibus quoque priore Lancastrie et Abbate de Stanlawe predictis personaliter monachis vero Lancastrie per Michaelem de Kendale et conuentum de Stanlawe siue de Whalleye per fratrem Omfredum eorum com monachum procuratores suos ac tam ipsis priore et Abbate quam procuratoribus antedictis ad realem ordinationem arbitratum diffinitionem amicabilem compositionem decretum statutum dictum preceptum vel laudum audiend[] coram nobis specialiter constitutis ad laudem saluatoris nostri qui discipulis suis pacem suam dedit pacem reliquit et gloriose virginis matris eius sicut realis ordinator arbitrator diffinitor siue amicabilis compositor preceptor et laudator ex virtute et forma suppositionum submissionum et subiectionum partium ipsarum et omni modo atque iure quo melius possumus viam ordinatoris arbitratoris diffinitoris laudatoris et amicabilis compositoris sequentesnarration realiter ordinamus arbitramus diffinimus amicabiliter componimus decernimus statuimus dicimus precipimus et laudamus quod lite seu questione inter dictas partes mota et processibus hinc inde habitis omnino subductis et dampnis et expensis habitis et factis mutuo compensatisclausulae predicti Abbas et conuentus de Stanlawe siue de Whalleyegrantee particulars percipiant imperpetuumwords of disposition standard omnes decimas maiores prouenientes de quibuscunque terris suis tam nunc cultis quam in posterum ad culturam redigendis infra diuisas de Steyning de Hordern et de Neuton supradicte ecclesie de Pulton decima bilibus siue dicte terre infra diu[i]sas predictas per eosdem Abbatem et conuentum siue per eorum tenentes integraliter excolantur siue pars earundem terrarum per iam dictos Abbatem et conuentum pars vero alia terrarum harum infra memoratas diuisas per tenentes excolaturobject of conveyance particulars De minoribus vero decimis vel personalibus et oblationibus quibuscunque tenentium eorundem Abbatis et conuentus infra dictas diuisas seu secularium seruientium suorum infra easdem diuisas ijdem Abbas et conuentus nichil omnino percipient Sed omnes he decime minores et personales et oblationes quecunque dictorum tenentium et secularium seruientium ad supradictam ecclesiam de Pulton et ipsos Priorem et monachos vel vicarium ecclesie de Pulton ipsius nomine de cetero integraliter pertinebunt Quodque dicti Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc de Whalleye appellati pro predictis decimis maioribus ad eisdem ut premittitur percipiend[]clausulae memoratis priori et monachis Lancastrie vel suo procuratori seu attornato ad recipiend[] litteratorie constituto vel et assignato literam acquietantie de recepto vel soluto exhibenti aut et facienti in ecclesia parochiali de Pulton decem et octo marcaspayment clause particulars soluant annis singulis imperpetuumpayment clause standard ad duos anni terminos videlicet nouem marcas ad festum sancti Martini in hyeme et nouem marcas ad Pentec[] quam solutionem ijdem Abbas et conuentus loco et terminis predictis fideliter absque fraude et cuiuslibet contradictionis diffugio facere teneanturpayment clause particulars Et si forsan per taxationem iam factam vel in posterum faciendam solutio aliqua vel contributio aut quicquam aliud quocunque nomine censeatur de bonis ecclesiasticis per quantitatem vel quotitatem qualemcunque de cetero exigatur imponatur aut per quemcunque superiorem seu per clericum ali qualiter concedatur memorati Prior et monachi pro octo marcis tamen que eis de nouo accrescunt et dicti Abbas et conuentus de residuo nomine decimarum maiorum et pro ipsis quas percipient infra diuisas predictas ut superius est expressum agnoscent et debite respondebunt toties quoties fieri id continget tamen decem marce de xviij marcis predictis inter bona ipsorum prioris et monachorum per taxationem iam factam in ecclesia de Pulton predicta taxate noscantur Ad hec si dicti Abbas et conuentus ratione sequestri in predictis decimis maioribus ob culpam prioris et monachorum Lancastrie vel prioris tamen per Ordinarium forsan in posterum imponendi dampnum aliquod sustinuerint vel iacturam dictusque Prior requisitus sufficienter hoc sequestrum infra mensem a tempore requisitionis relaxari minime procurauerit ex tunc dictis Abbati et conuentui de iactura et de dampnis hijs iuramento partis dictorum Abbatis et conuentus declarandis toties quoties id contigerit ad dictum preceptum vel laudum Officialis curie Eboracensis qui pro tempore fuerit competenter satisfacere teneatur Si vero memorati Abbas et conuentus in solutione dictarum xviij marcarum suis loco et terminis prenotatis vel aliquo termino cessauerint ad solutionem dicte pecunie et nihilominus ad expensas et dampna que pars prioris et monachorum ea occasione sustinuerit et iuramento partis sue declarauerit per Officialem supradictum toties quoties cessari contigerit compellaturclausulae Item ordinamus diffinimus dicimus precipimus et laudamus quod utraque pars sufficientem securitatem per instrumentum cyrographatum suis sigillis sigillatum nostro arbitrio moderand[] si opus fuerit seu temporand[] de premissis et subsequentibus obseruandis et tenendis facere teneatur Quodque pars utraque supradicta omnia inferiora omologet expresse approbet et confirmetsealing clause particulars Item quod Prior Lancastrie confirmationem approbationem et ratificationem Abbatis et conuentus Sagij super ordinatione presenti de verbo ad verbum procuret citra festum Pentecosten eamque dictis Abbati et conuentui de Stanlawe siue de Whalleye citra idem festum tradere teneatur Item ordinamus arbitramus dicimus et laudamus quod si quod absit dicti Prior et monachi vel sui successores aut dicti Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc Whalleye appellati seu successores sui contra premissa vel aliqua premissorum tacite vel expresse directe vel indirecte vel alias qualitercunque venerint in futurum seu ea non obseruauerint aut non impleuerint quouis modo liceat Officiali Eboracensi qui pro tempore fuerit parte contraueniente non obseruante vel non implente per sententiam suspensionis excommunicationis et interdicti et bonorum spiritualium sequestrationem compellere et cohercere aut facere compelli et coherceri ad obseruationem omnium et singulorum premissorum tamen sibi per sacrum alterutrius partis obseruantis premissa constiterit partem aliam contra premissa vel premissorum aliqua venire seu ea seu aliquod ex eis non seruasse vel minime impleuisse Quod quidem sacramentum a parte obseruante seu parente toties quoties alteruter partium non paruerit prestandum erit et recipiendum in presentia partis non parentis vel ipsius absentia Ita scilicet si semel vocata non comparauerit quacunque alia cognitione minime requisita Et nihilominus pars quecunque non parens tenebitur soluere fabrice ecclesie beati Petri Ebor[] singulis vicibus unam marcam argenti quibus non paruerit supradictis articulis omnibus ratis et manentibus et in suo robore perpetuo valiturisclausulae Reseruata nobis et Officiali curie Eboracensis qui pro tempore fuerit potestate plenaria interpretandi declarandi compellendi exequendi semel et pluries et quoties placuerit et videbitur expedireexception clause Item dicimus ordinamus precipimus et laudamus quod utraque pars effectualiter procuret quam citius poterit parte alterutra excitante quod venerabilis pater Eboracensis Archiepiscopus Anglie primas et capitulum Ebor[] has ordinationem arbitratum diffinitionem seu amicabilem compositionem statuta decreta dicta precepta vel lauda nostra ratificent et confirmentclausulae In quorum omnium testimonium et fidem sigillum nostri officij presentibus est appensumsealing clause standard Datadate clause standard Ebor[] vj Id[] Nouembr[]date clause particulars anno gratiedate clause standard mcc nonagesimo octauodate clause particulars
Names Markup:
In Dei nomine Amen Ad perpetuam memoriam subscriptorum inter bona cetera que hominem amicabilem proximo et placidum Deo reddunt illud specialiter acceptum esse creditur quod caritatem cordibus inserit et animarum vinculum parit Hoc inquam est pax et concordia que procul depellunt odium rancorem et liuorem excutiunt mentes parant corda conciliant seruant pectora et uniunt voluntates Hec siquidem a Cristo amplectende sunt fidelibus hec habent et debent precipue inter religiosos Dei omnipotentis seruos vigere continue ut in se ipsis dilectionis et pacis fructum salutarem in proprijs degustent commodis et aliis ipsius dulcedinem abundant salubriter per exemplum Sane religiosi viri Prior et monachi Lancastrie ecclesiam parochialem de Pulton in Amondernesse in usus proprios habentes Prior videlicet tam nomine proprio quam procuratorio pro Abbate et conuentu beati Martini Sagij ex parte una ac Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc ob Loci mutationem de Whalleye appellati ex altera Bona que ex pace et concordia proueniunt intime attendentes ac pacis suauitate gaudere cupientes super questione inter eos mota super decimis garbarum prouenie[n]tium de terris quas tenentes dictorum Abbatis et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe excolebant et excolunt in campis de Hordern de Steyninges et de Neuton infra parochiam memorate ecclesie de Pulton existentibus atque super quibusdam aliis nostris Offic[] curie Eboracensis reali ordinationi arbitratui diffinitioni amicabili compositioni decreto statuto dicto precepto et laudo se supponere submittere et subjicere curauerunt prout in literis suppositionum submissionum et subiectionum inde confectis plenius continetur sigillis partium et nostro roboratis Nos igitur Officialis predictus qui finem imponere litibus affectamus sed precipue inter religiosos quorum quietem ut diuinis liberius vacent officijs affectuose appetimus hujus suppositionibus submissionibus et subiectionibus receptis in nos benigne et estimantibus apud nos iura utriusque partis scrutatis etiam per nos voluntatibus et votis partium predictarum presentibus quoque priore Lancastrie et Abbate de Stanlawe predictis personaliter monachis vero Lancastrie per Michaelem de Kendale et conuentum de Stanlawe siue de Whalleye per fratrem Omfredum eorum com monachum procuratores suos ac tam ipsis priore et Abbate quam procuratoribus antedictis ad realem ordinationem arbitratum diffinitionem amicabilem compositionem decretum statutum dictum preceptum vel laudum audiend[] coram nobis specialiter constitutis ad laudem saluatoris nostri qui discipulis suis pacem suam dedit pacem reliquit et gloriose virginis matris eius sicut realis ordinator arbitrator diffinitor siue amicabilis compositor preceptor et laudator ex virtute et forma suppositionum submissionum et subiectionum partium ipsarum et omni modo atque iure quo melius possumus viam ordinatoris arbitratoris diffinitoris laudatoris et amicabilis compositoris sequentes realiter ordinamus arbitramus diffinimus amicabiliter componimus decernimus statuimus dicimus precipimus et laudamus quod lite seu questione inter dictas partes mota et processibus hinc inde habitis omnino subductis et dampnis et expensis habitis et factis mutuo compensatis predicti Abbas et conuentus de Stanlawe siue de Whalleye percipiant imperpetuum omnes decimas maiores prouenientes de quibuscunque terris suis tam nunc cultis quam in posterum ad culturam redigendis infra diuisas de Steyning de Hordern et de Neuton supradicte ecclesie de Pulton decima bilibus siue dicte terre infra diu[i]sas predictas per eosdem Abbatem et conuentum siue per eorum tenentes integraliter excolantur siue pars earundem terrarum per iam dictos Abbatem et conuentum pars vero alia terrarum harum infra memoratas diuisas per tenentes excolatur De minoribus vero decimis vel personalibus et oblationibus quibuscunque tenentium eorundem Abbatis et conuentus infra dictas diuisas seu secularium seruientium suorum infra easdem diuisas ijdem Abbas et conuentus nichil omnino percipient Sed omnes he decime minores et personales et oblationes quecunque dictorum tenentium et secularium seruientium ad supradictam ecclesiam de Pulton et ipsos Priorem et monachos vel vicarium ecclesie de Pulton ipsius nomine de cetero integraliter pertinebunt Quodque dicti Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc de Whalleye appellati pro predictis decimis maioribus ad eisdem ut premittitur percipiend[] memoratis priori et monachis Lancastrie vel suo procuratori seu attornato ad recipiend[] litteratorie constituto vel et assignato literam acquietantie de recepto vel soluto exhibenti aut et facienti in ecclesia parochiali de Pulton decem et octo marcas soluant annis singulis imperpetuum ad duos anni terminos videlicet nouem marcas ad festum sancti Martini in hyeme et nouem marcas ad Pentec[] quam solutionem ijdem Abbas et conuentus loco et terminis predictis fideliter absque fraude et cuiuslibet contradictionis diffugio facere teneantur Et si forsan per taxationem iam factam vel in posterum faciendam solutio aliqua vel contributio aut quicquam aliud quocunque nomine censeatur de bonis ecclesiasticis per quantitatem vel quotitatem qualemcunque de cetero exigatur imponatur aut per quemcunque superiorem seu per clericum ali qualiter concedatur memorati Prior et monachi pro octo marcis tamen que eis de nouo accrescunt et dicti Abbas et conuentus de residuo nomine decimarum maiorum et pro ipsis quas percipient infra diuisas predictas ut superius est expressum agnoscent et debite respondebunt toties quoties fieri id continget tamen decem marce de xviij marcisnumeral predictis inter bona ipsorum prioris et monachorum per taxationem iam factam in ecclesia de Pulton predicta taxate noscantur Ad hec si dicti Abbas et conuentus ratione sequestri in predictis decimis maioribus ob culpam prioris et monachorum Lancastrie vel prioris tamen per Ordinarium forsan in posterum imponendi dampnum aliquod sustinuerint vel iacturam dictusque Prior requisitus sufficienter hoc sequestrum infra mensem a tempore requisitionis relaxari minime procurauerit ex tunc dictis Abbati et conuentui de iactura et de dampnis hijs iuramento partis dictorum Abbatis et conuentus declarandis toties quoties id contigerit ad dictum preceptum vel laudum Officialis curie Eboracensis qui pro tempore fuerit competenter satisfacere teneatur Si vero memorati Abbas et conuentus in solutione dictarum xviij marcarumnumeral suis loco et terminis prenotatis vel aliquo termino cessauerint ad solutionem dicte pecunie et nihilominus ad expensas et dampna que pars prioris et monachorum ea occasione sustinuerit et iuramento partis sue declarauerit per Officialem supradictum toties quoties cessari contigerit compellatur Item ordinamus diffinimus dicimus precipimus et laudamus quod utraque pars sufficientem securitatem per instrumentum cyrographatum suis sigillis sigillatum nostro arbitrio moderand[] si opus fuerit seu temporand[] de premissis et subsequentibus obseruandis et tenendis facere teneatur Quodque pars utraque supradicta omnia inferiora omologet expresse approbet et confirmet Item quod Prior Lancastrie confirmationem approbationem et ratificationem Abbatis et conuentus Sagij super ordinatione presenti de verbo ad verbum procuret citra festum Pentecosten eamque dictis Abbati et conuentui de Stanlawe siue de Whalleye citra idem festum tradere teneatur Item ordinamus arbitramus dicimus et laudamus quod si quod absit dicti Prior et monachi vel sui successores aut dicti Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc Whalleye appellati seu successores sui contra premissa vel aliqua premissorum tacite vel expresse directe vel indirecte vel alias qualitercunque venerint in futurum seu ea non obseruauerint aut non impleuerint quouis modo liceat Officiali Eboracensi qui pro tempore fuerit parte contraueniente non obseruante vel non implente per sententiam suspensionis excommunicationis et interdicti et bonorum spiritualium sequestrationem compellere et cohercere aut facere compelli et coherceri ad obseruationem omnium et singulorum premissorum tamen sibi per sacrum alterutrius partis obseruantis premissa constiterit partem aliam contra premissa vel premissorum aliqua venire seu ea seu aliquod ex eis non seruasse vel minime impleuisse Quod quidem sacramentum a parte obseruante seu parente toties quoties alteruter partium non paruerit prestandum erit et recipiendum in presentia partis non parentis vel ipsius absentia Ita scilicet si semel vocata non comparauerit quacunque alia cognitione minime requisita Et nihilominus pars quecunque non parens tenebitur soluere fabrice ecclesie beati Petri Ebor[] singulis vicibus unam marcam argenti quibus non paruerit supradictis articulis omnibus ratis et manentibus et in suo robore perpetuo valituris Reseruata nobis et Officiali curie Eboracensis qui pro tempore fuerit potestate plenaria interpretandi declarandi compellendi exequendi semel et pluries et quoties placuerit et videbitur expedire Item dicimus ordinamus precipimus et laudamus quod utraque pars effectualiter procuret quam citius poterit parte alterutra excitante quod venerabilis pater Eboracensis Archiepiscopus Anglie primas et capitulum Ebor[] has ordinationem arbitratum diffinitionem seu amicabilem compositionem statuta decreta dicta precepta vel lauda nostra ratificent et confirment In quorum omnium testimonium et fidem sigillum nostri officij presentibus est appensum Data Eborlocation[] vj Id[] Nouembr[] anno gratie mcc nonagesimo octauodate