Charter Document - 03110430

Charter Document - 03110430


Charter Number: 03110430
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1292
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Cum contentio mota fuisset inter dominum Gregorium Abbatem Loci Benedicti de Stanlawe ex parte una et fratrem Joh[annem] Priorem Lancastrie ex altera super quibusdam certis articulis bladi asportatis et alijs iniurijs eidem Abbati ut asserit illatis dictus Prior in contrarium asserebat quod nichil asportauit de blado ipsius Abbatis nec asportare fecit nisi tamen modo decimam bladi cuiusdam campi in parua Karleton qui campus solebat esse pratum et quolibet anno soluebatur decima feni eiusdem prati ecclesie de Pulton nec aliquas iniurias intulit nec inferri precepit Tandem in hunc modum lis inter eos amicabiliter conquieuit videlicet quod bladum eiusdem campi de parua Karleton de quo orta fuit contentio inter eos anno regni Regis Edwardi xix et decima de anno regni Regis Edwardi xx ponetur de communi assensu eorundem in loco certo ubi prefatus Abbas et Prior manus non apponent nec aliquis alius nomine eorundem quosque discussum fuerit per peritos infra festum sancti Martini vel citra penes quas eadem decima de iure debeat remanere De bladis siquidem asportatis et alijs iniurijs eidem Abbati et hominibus suis illatis ut dicitur ita ordinatum fuit quod inquiratur bene et fideliter per vicinos Et si inuentum fuerit ita esse iniuriatores facient sufficientes emendas de premissis et de hoc predictus Prior manucepit Similiter de pastura communi inter villas de Steyninges et de Pulton ita conuenit quod prefatus prior pro se et quantum in se est prefatam pasturam per visum legalium hominum utrumque eligendorum equaliter diuidet inter villas predictas de Steyninges et de Pulton quantum de iure ad utramque villam debeat pertinere et breuia domini regis super hijs impetrata predictus Prior sumptibus suis retrahet Siquis autem eorundem hanc formam pacis et concordie obseruare renuerit teneatur in xl solidis sterlingorum in subsidium terre sancte Data apud Lancastriam in vigilia sancti Jacobi apostoli anno regni Regis Edwardi xx Justiciarijs tunc ibidem Itinerantibus scilicet dominis Hug[] de Cressingham et sociis eius In cuius rei testimonium altera pars alterius scripto cyrographato sigillum suum apposuit Hijs testibus Thoma de Syngelton magistro Henr[ico] de Clayton Joh[anne] le Gentyl Amarico de Thorneton Amarico de Norbrek Henrico de Karleton Will[el]mo de Karleton et alijs

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Cum contentio mota fuisset inter dominum Gregorium Abbatem Loci Benedicti de Stanlawe ex parte una et fratrem Joh[annem] Priorem Lancastrie ex altera super quibusdam certis articulis bladi asportatis et alijs iniurijs eidem Abbati ut asserit illatis dictus Prior in contrarium asserebat quod nichil asportauit de blado ipsius Abbatis nec asportare fecit nisi tamen modo decimam bladi cuiusdam campi in parua Karleton qui campus solebat esse pratum et quolibet anno soluebatur decima feni eiusdem prati ecclesie de Pulton nec aliquas iniurias intulit nec inferri precepit Tandem in hunc modum lis inter eos amicabiliter conquieuit videlicet quod bladum eiusdem campi de parua Karleton de quo orta fuit contentio inter eos anno regni Regis Edwardi xixnumeral et decima de anno regni Regis Edwardi xxnumeral ponetur de communi assensu eorundem in loco certo ubi prefatus Abbas et Prior manus non apponent nec aliquis alius nomine eorundem quosque discussum fuerit per peritos infra festum sancti Martini vel citra penes quas eadem decima de iure debeat remanere De bladis siquidem asportatis et alijs iniurijs eidem Abbati et hominibus suis illatis ut dicitur ita ordinatum fuit quod inquiratur bene et fideliter per vicinos Et si inuentum fuerit ita esse iniuriatores facient sufficientes emendas de premissis et de hoc predictus Prior manucepit Similiter de pastura communi inter villas de Steyninges et de Pulton ita conuenit quod prefatus prior pro se et quantum in se est prefatam pasturam per visum legalium hominum utrumque eligendorum equaliter diuidet inter villas predictas de Steyninges et de Pulton quantum de iure ad utramque villam debeat pertinere et breuia domini regis super hijs impetrata predictus Prior sumptibus suis retrahet Siquis autem eorundem hanc formam pacis et concordie obseruare renuerit teneatur in xlnumeral solidis sterlingorum in subsidium terre sancte Data apud Lancastriam in vigilia sancti Jacobi apostoli anno regni Regis Edwardi xxdate Justiciarijs tunc ibidem Itinerantibus scilicet dominis Hug[] de Cressingham et sociis eius In cuius rei testimonium altera pars alterius scripto cyrographato sigillum suum apposuit Hijs testibus Thoma de Syngelton magistro Henr[ico] de Clayton Joh[anne] le Gentyl Amarico de Thorneton Amarico de Norbrek Henrico de Karleton Will[el]mo de Karleton et alijs