Charter Document - 03110408

Charter Document - 03110408


Charter Number: 03110408
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1303
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

HOC scriptum cyrographatum testatur quod cum quondam inter Abbatem et conuentum Loci Benedicti de Stanlawe nunc de Whalleye pro villa sua de Acton ex parte una et dominos et eorum tenentes qui pro tempore fuerint per diuersas vices de villa de Walton inferiori in Haltonshir ex altera super certis diuisis faciendis et habendis inter villas predictas contentio pluries sit commota Ac etiam inter easdem partes postea sit conuentum quod quedam portio more et pasture que iacet inter quendam rivulum qui currit inter villas predictas et viam que ducit de grangia de Acton versus Mersee et dicitur fossatum monachorum in communi iaceret inter dominos utriusque ville quoad animalia eorum pascenda et housebold et haybold capienda in terra predicta et omnia appruiamenta tam in terra arabili quam in aliis clausturis ex utraque parte facta vel clausa siue aliquo modo appropriata sicut tunc fuerant perpetuo permanerent prout instrumentis inter partes predictas confectis plenius continetur Tandem die veneris prox[] post festum translationis beati Thome martyris anno domini mccc tertio inter Gregorium tunc Abbatem et conuentum Loci predicti de Whalleye et tenentes suos ex una parte et dominum Petrum de Dutton et Robertum le Mascy tunc dominos de Walton inferiori et eorum tenentes ut predicitur ex altera ne inter successores aut heredes partium predictarum dissentio in posterum oriatur sic conuenit quod illud fossatum quod unum caput extendit versus austrum usque ad veterem clausturam ipsorum Abbatis et conuentus scindens illam pasturam per medium et aliud extendit versus Mersee quatenus se extendit certa vera firma inter villas predictas imperpetuum sit diuisa quoad pasturam illam que prius inter partes iacet in communi Ita quod tota illa terra boscus et pastura ex parte orientali eiusdem fossati ad villam de Walton permaneat imperpetuum et quod dicti Abbas et conuentus et eorum successores seu tenentes nichil in predictis exigere poterint vel clamare Terra et mora et boscus vel pastura ex parte occidentali eiusdem fossati ad villam de Acton imperpetuum pertineant Ita quod predicti Petrus et Robertus vel eorum heredes seu tenentes nichil in predictis exigere poterunt vel clamare In cuius rei testimonium huic scripto cyrographato partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hijs testibus domino Joh[ann]e de Boydel Will[elm]o de Hesketh tunc senescallo Haltone Hug[] de Dutton Ric[ard]o domino de Aston Will[elm]o Daynel Jacobo de Codyngton Joh[ann]e clerico et alijs

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



HOC scriptum cyrographatum testatur quod cum quondam inter Abbatem et conuentum Loci Benedicti de Stanlawe nunc de Whalleye pro villa sua de Acton ex parte una et dominos et eorum tenentes qui pro tempore fuerint per diuersas vices de villa de Walton inferiori in Haltonshir ex altera super certis diuisis faciendis et habendis inter villas predictas contentio pluries sit commota Ac etiam inter easdem partes postea sit conuentum quod quedam portio more et pasture que iacet inter quendam rivulum qui currit inter villas predictas et viam que ducit de grangia de Acton versus Mersee et dicitur fossatum monachorum in communi iaceret inter dominos utriusque ville quoad animalia eorum pascenda et housebold et haybold capienda in terra predicta et omnia appruiamenta tam in terra arabili quam in aliis clausturis ex utraque parte facta vel clausa siue aliquo modo appropriata sicut tunc fuerant perpetuo permanerent prout instrumentis inter partes predictas confectis plenius continetur Tandem die veneris prox[] post festum translationis beati Thome martyris anno domini mccc tertiodate inter Gregorium tunc Abbatem et conuentum Loci predicti de Whalleye et tenentes suos ex una parte et dominum Petrum de Dutton et Robertum le Mascy tunc dominos de Walton inferiori et eorum tenentes ut predicitur ex altera ne inter successores aut heredes partium predictarum dissentio in posterum oriatur sic conuenit quod illud fossatum quod unum caput extendit versus austrum usque ad veterem clausturam ipsorum Abbatis et conuentus scindens illam pasturam per medium et aliud extendit versus Mersee quatenus se extendit certa vera firma inter villas predictas imperpetuum sit diuisa quoad pasturam illam que prius inter partes iacet in communi Ita quod tota illa terra boscus et pastura ex parte orientali eiusdem fossati ad villam de Walton permaneat imperpetuum et quod dicti Abbas et conuentus et eorum successores seu tenentes nichil in predictis exigere poterint vel clamare Terra et mora et boscus vel pastura ex parte occidentali eiusdem fossati ad villam de Acton imperpetuum pertineant Ita quod predicti Petrus et Robertus vel eorum heredes seu tenentes nichil in predictis exigere poterunt vel clamare In cuius rei testimonium huic scripto cyrographato partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hijs testibus domino Joh[ann]e de Boydel Will[elm]o de Hesketh tunc senescallo Haltone Hug[] de Dutton Ric[ard]o domino de Aston Will[elm]o Daynel Jacobo de Codyngton Joh[ann]e clerico et alijs