Charter Document - 03110385
Charter Number: | 03110385 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1209 - 1211 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
SCIANT omnes tam presentes quam futuri quod ego Ricardus filius Gilberti dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe villam que dicitur Acton totam et integram sine aliquo retenemento mihi vel heredibus meis cum omnibus pertinentijs suis in bosco in plano in vijs in semitis in pratis in pascuis in piscarijs in molendinis in aquis salsis et dulcibus et in omnibus aisiamentis que ibi sunt vel fieri possunt liberam et quietam ab omni seruicio et exactione mihi vel heredibus meis pertinente in puram et perpetuam elemosynam Acquietabunt autem predictus Abbas et monachi forense seruicium quod de prefata villa de Acton pertinet tam ad dominum Comitem quam ad dominum meum Rogerum de Lascy Constab[ularium] Cestrie Hanc autem donationem feci eis pro salute anime mee et uxoris mee et antecessorum et heredum meorum ita liberam et quietam elemosynam sicut ulla elemosyna liberius et quietius dari potest Ita quod ego nec heredes mei aliquid de prenominata terra de Acton querere vel habere possimus nisi preces eorum et orationes Ego vero et heredes mei hanc meam elemosynam et donationem sepedictis Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe contra omnes homines warantizabimus et defendemus Et ut ista mea donatio imperpetuum rata sit et inconcussa sigilli mei impositione eam confirmaui et testibus subnotatis roboraui Hijs testibus domino meo Rog[ero] de Lascy Constab[ulario] Cestrie Philippo de Orreby tunc Justic[] Cestrie Hug[] Thom[] Rob[erto] dispensarijs Petro Clerico domini comitis Cestrie Radulpho persona de ffrodsham Galfr[ido] de Dutton Jocerano de Hellesby Ric[ardo] de Kyngeslee Will[elm]o Venour et multis alijs