Charter Document - 03100300

Charter Document - 03100300


Charter Number: 03100300
Cartulary Title: St. Benet of Holme 1020-1210
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1196
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in cura domini regis apud Westmonasterium die translacionis sancti Edwardi regis anno regni regis Ricardi viii coram H[] Cantuariensi archiepiscopo R[] Herefordensi archidiacono Osberto filio Heruei Simone de Patteshull[] magistro Thoma de Husseburne Ricardo Herierd tunc iusticiario et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum filium Alexandri de Sparham et Rogerum de Suthfeld petentes et Radulfum abbatem de sancto Benedicto de Hulmo tenentem per Iohannem le moyne positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de aduocacione ecclesie sancti Petri de Reppesse et de medietate aduocacionis ecclesie sancte Marie de Askeby unde recognicio de ultimis presentacionibus summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Rogerus quietum clamauerunt totum ius et clamium quod habuerunt in aduocacione medietatis ecclesie predicte de Askeby pro se et heredibus suis predicto abbati et ecclesie sancti Benedicti de Hulmo in perpetuum et predictus abbas remisit predictis Willelmo et Rogero aduocacionem predicte ecclesie de Reppes quietam a se et successoribus suis et a conuentu sancti Benedicti de Hulmo illis et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti Willelmus et Rogerus dederunt in puram et perpetuam elemosinam predicto abbati et ecclesie sancti Benedicti de Hulmo dimidiam marcam redditus in terra scilicet in terra que uocatur foure acres in campo de Ouby et in iii rodis terre que iacent iuxta terram Roberti filii Wygot in Ouby liberam et quietam ab omni seruicio et exaccione seculari

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in cura domini regis apud Westmonasterium die translacionis sancti Edwardi regis anno regni regis Ricardi viiidate coram H[] Cantuariensi archiepiscoponame R[] Herefordensi archidiacononame Osberto filio Herueiname Simone de Patteshullname[] magistro Thoma de Husseburnename Ricardo Herierdname tunc iusticiarioname et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum filium Alexandri de Sparhamname et Rogerum de Suthfeldname petentes et Radulfum abbatem de sancto Benedicto de Hulmoname tenentem per Iohannem le moynename positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de aduocacione ecclesie sancti Petri de Reppessename et de medietate aduocacionis ecclesie sancte Marie de Askebyname unde recognicio de ultimis presentacionibus summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmusname et Rogerusname quietum clamauerunt totum ius et clamium quod habuerunt in aduocacione medietatis ecclesie predicte de Askebyname pro se et heredibus suis predicto abbatiname et ecclesie sancti Benedicti de Hulmoname in perpetuum et predictus abbas remisit predictis Willelmoname et Rogeroname aduocacionem predicte ecclesie de Reppesname quietam a se et successoribus suis et a conuentu sancti Benedicti de Hulmoname illis et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti Willelmusname et Rogerusname dederunt in puram et perpetuam elemosinam predicto abbatiname et ecclesie sancti Benedicti de Hulmoname dimidiam marcam redditus in terra scilicet in terra que uocatur foure acres in campo de Ouby et in iiinumeral rodis terre que iacent iuxta terram Roberti filii Wygotname in Ouby liberam et quietam ab omni seruicio et exaccione seculari