Charter Document - 03100299
Charter Number: | 03100299 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Benet of Holme 1020-1210 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Catteshull[] extra sanctum Edmundum die Mercurii proximum post festum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Ricardi primo coram comite Rogero le Bigot et Ricardo Barre Eliensi archidiacono et Rogero filio Reinsfridi et Willelmo Ruffo et Willelmo Muschet iusticiario domini regis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Radulfum abbatem ecclesie sancti Benedicti de Hulmo et comitem Rogerum le Bigot de aduocacione ecclesie sancti Laurencii in Suthwalsham quam predictus abbas clamauit uersus predictum Rogerum comitem in curia domini regis unde recognicio fuit inter eos summonita scilicet quod predictus abbas quietam clamauit predicto comiti et heredibus suis aduocacionem et presentacionem predicte ecclesie sancti Laurencii et predictus Rogerus comes pro amore dei et pro salute anime sue et antecessorum suorum dedit et concessit predicte ecclesie sancti Benedicti octo solidos in predicta ecclesia sancti Laurencii annuatim reddendos in perpetuam elemosinam scilicet ad festum sancti Michaelis quatuor solidos et ad Pascha quatuor solidos per manum persone eiusdem ecclesie Aduocacionem autem et presentacionem predicte ecclesie sancti Laurencii clamauit predictus abbas Radulfus quietam de se et successoribus suis prefato comiti Rogero et heredibus suis
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Catteshull[] extra sanctum Edmundum die Mercurii proximum post festum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Ricardiname primo coram comite Rogero le Bigotname et Ricardo Barre Eliensi archidiacononame et Rogero filio Reinsfridiname et Willelmo Ruffoname et Willelmo Muschet iusticiario domini regisname et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Radulfum abbatem ecclesie sancti Benedicti de Hulmoname et comitem Rogerum le Bigotname de aduocacione ecclesie sancti Laurencii in Suthwalshamname quam predictus abbasname clamauit uersus predictum Rogerum comitemname in curia domini regis unde recognicio fuit inter eos summonita scilicet quod predictus abbasname quietam clamauit predicto comiti et heredibus suis aduocacionem et presentacionem predicte ecclesie sancti Laurenciiname et predictus Rogerus comesname pro amore dei et pro salute anime sue et antecessorum suorum dedit et concessit predicte ecclesie sancti Benedictiname octo solidos in predicta ecclesia sancti Laurenciiname annuatim reddendos in perpetuam elemosinam scilicet ad festum sancti Michaelis quatuor solidos et ad Pascha quatuor solidos per manum persone eiusdem ecclesiename Aduocacionem autem et presentacionem predicte ecclesie sancti Laurenciiname clamauit predictus abbas Radulfusname quietam de se et successoribus suis prefato comiti Rogeroname et heredibus suis