Charter Document - 03100296
Charter Number: | 03100296 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Benet of Holme 1020-1210 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die dominica proxima post festum sancti Luce euangele anno regni regis Henrici secundi xxxiiii coram I[] Norwicensi et G[] Roffensi episcopis et Rannulfo de Glamuilla iusticiario domini regis et H[] decano Eboracensi et Ricardo thesaurario domini regis et Godefrido de Luci et Rogero de Glamuill[] [] et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Radulfum abbatem sancti Benedicti de Hulmo et Robertum de Curcun de toto manerio de Thweyt cum pertinenciis que idem Robertus clamauit tenere de eodem abbate sicut ius et hereditatem suam et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus abbas dimisit et concessit predicto Roberto et heredibus suis predictum manerium cum pertinenciis de ipso abbate et de ecclesia sancti Benedicti tenendum hereditarie per liberum seruicium centum et duorum solidorum per annum et unius marce argenti de auxilio per annum et decem panium de grosso ordeo ad elemosinam ipsius abbatis per annum et unius multonis prece xii denariorum per annum pro omni seruicio Et per hunc finem predictus Robertus remisit ipsi abbati et successoribus suis aduocacionem ecclesie de Thweyt de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac fine et concordia predictus Robertus dedit predicto abbati viginti marcas argenti in denariis
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die dominica proxima post festum sancti Luce euangele anno regni regis Henrici secundi xxxiiiidate coram I[] Norwicensiname et G[] Roffensi episcopisname et Rannulfo de Glamuilla iusticiario domini regisname et H[] decano Eboracensiname et Ricardo thesaurario domini regisname et Godefrido de Luciname et Rogero de Glamuillname[] [] et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Radulfum abbatem sancti Benedicti de Hulmoname et Robertum de Curcunname de toto manerio de Thweyt cum pertinenciis que idem Robertusname clamauit tenere de eodem abbate sicut ius et hereditatem suam et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus abbasname dimisit et concessit predicto Robertoname et heredibus suis predictum manerium cum pertinenciis de ipso abbatename et de ecclesia sancti Benedictiname tenendum hereditarie per liberum seruicium centum et duorum solidorum per annum et unius marce argenti de auxilio per annum et decem panium de grosso ordeo ad elemosinam ipsius abbatis per annum et unius multonis prece xiinumeral denariorum per annum pro omni seruicio Et per hunc finem predictus Robertusname remisit ipsi abbatiname et successoribus suis aduocacionem ecclesie de Thweyt de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac fine et concordia predictus Robertusname dedit predicto abbati viginti marcas argenti in denariis