Charter Document - 03100293
Charter Number: | 03100293 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Benet of Holme 1020-1210 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die dominica proxima ante festum apostolorum Simonis et Jude anno regis Henrici secundi xxxiiii coram Norwicensi episcopo et Rannulfo de Glamuill[] iusticiario domini regis et H[] decano Eboracensi et Ricardo thesaurario domini regis et Godefrido de Luci et Rogero de Glamuill[] et Rogero le Bigoth et Radulfo Colecestriensi archidiacono et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Radulfum abbatem sancti Benedicti de Hulmo et Robertum de Vallibus de aduocacione ecclesie beati Martini de Shotesham ad quam ecclesiam idem abbas dixit ecclesiam sancte Marie de eadem uilla pertinere sicut capellam ipsius ecclesie quam idem abbas clamauit in curia domini regis uersus prefatum Robertum et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Robertus quietum clamauit de se et heredibus suis deo et ecclesie sancti Benedicti et predicto abbati et successoribus suis totum ius quod habuit in aduocacione ecclesie predicte beati Martini in perpetuum Et pro hac fine et concordia prefatus abbas quietum clamauit de se et successoribus suis predicto Roberto et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta ecclesia sancte Marie quam dixit pertinere ad predictam ecclesiam beati Martini Et tota terra de libera elemosina in Shotesham que pertinet ad predictas duas ecclesias erit medio partita et una medietas remanebit uni ecclesie et altera medietas alteri ecclesie Et decetero ecclesia beati Martini erit de aduocacione abbatis de Hulmo et successorum suorum et ecclesia beate Marie de aduocacione Roberti de Vallibus et heredum suorum et utraque illarum ecclesiarum erit matrix ecclesia per se et totum feodum quod idem Robertus habet in eadem uilla pertinebit ad ecclesiam sancte Marie et totum feodum quod idem abbas habet in eadem uilla pertinebit ad ecclesiam beati Martini et alia feoda que sunt in eadem uilla que nec sunt de feodo illius abbatis nec de feodo ipsius Roberti medio partientur et una medietas pertinebit ad unam ecclesiam et altera medietas ad alteram ecclesiam Et per hunc finem predictus Robertus dedit deo et ecclesie sancti Benedicti duas solidatas redditus in terra de Shotesham
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die dominica proxima ante festum apostolorum Simonis et Jude anno regis Henrici secundi xxxiiiidate coram Norwicensi episcoponame et Rannulfo de Glamuill[] iusticiario domini regisname et H[] decano Eboracensiname et Ricardo thesaurario domini regisname et Godefrido de Luciname et Rogero de Glamuillname[] et Rogero le Bigothname et Radulfo Colecestriensi archidiacononame et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Radulfum abbatem sancti Benedicti de Hulmoname et Robertum de Vallibusname de aduocacione ecclesie beati Martini de Shoteshamname ad quam ecclesiamname idem abbasname dixit ecclesiam sancte Mariename de eadem uilla pertinere sicut capellam ipsius ecclesie quam idem abbasname clamauit in curia domini regis uersus prefatum Robertumname et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Robertusname quietum clamauit de se et heredibus suis deo et ecclesie sancti Benedictiname et predicto abbatiname et successoribus suis totum ius quod habuit in aduocacione ecclesie predicte beati Martininame in perpetuum Et pro hac fine et concordia prefatus abbas quietum clamauit de se et successoribus suis predicto Robertoname et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta ecclesia sancte Mariename quam dixit pertinere ad predictam ecclesiam beati Martininame Et tota terra de libera elemosina in Shotesham que pertinet ad predictas duas ecclesias erit medio partita et una medietas remanebit uni ecclesie et altera medietas alteri ecclesie Et decetero ecclesia beati Martininame erit de aduocacione abbatis de Hulmoname et successorum suorum et ecclesia beate Mariename de aduocacione Roberti de Vallibusname et heredum suorum et utraque illarum ecclesiarum erit matrix ecclesia per se et totum feodum quod idem Robertusname habet in eadem uilla pertinebit ad ecclesiam sancte Mariename et totum feodum quod idem abbas habet in eadem uilla pertinebit ad ecclesiam beati Martininame et alia feoda que sunt in eadem uilla que nec sunt de feodo illius abbatis nec de feodo ipsius Robertiname medio partientur et una medietas pertinebit ad unam ecclesiam et altera medietas ad alteram ecclesiam Et per hunc finem predictus Robertusname dedit deo et ecclesie sancti Benedictiname duas solidatas redditus in terra de Shotesham