Charter Document - 03100193

Charter Document - 03100193


Charter Number: 03100193
Cartulary Title: St. Benet of Holme 1020-1210
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris dei fidelibus quod ego Willelmus de Noua uilla et Henricus frater meus et uniuersi heredes nostri in perpetuum clamamus totum ius nostrum et totam calumpniam quam habuimus de uilla dicta Hecham iuxta Norwicum quietam Deo et ecclesie sancti Benedicti de Hulmo et Willelmo abbati et monachis ibidem deo seruientibus quam scilicet uillam Willelmus archidiaconus auunculus noster de predicta ecclesia aliquando tenuit Propterea quod quietum hoc ius nostrum clamamus dant nobis abbas Willelmus et monachi xx marcas argenti Finis autem iste coram domino rege Henrico inter prefatum abbatem Willelmum et nos apud Westmonasterium factus est et precepto ipsius regis per cartam suam confirmatus est Testibus Ricardo Pictauiensi archidiacono Willelmo comite Gloucestrie [] Nos autem hunc finem sacramento et fide super altare sancti Benedicti stabilem et firmum et inconcussum esse in perpetuum confirmamus et cartam regis et ecclesie eis reddimus et breuia domini pape que inde habuimus Teste Conuentu Thurberto decano Galfrido fratre abbatis []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Notum sit tam presentibus quam futuris dei fidelibus quod ego Willelmus de Noua uillaname et Henricus frater meusname et uniuersi heredes nostri in perpetuum clamamus totum ius nostrum et totam calumpniam quam habuimus de uilla dicta Hecham iuxta Norwicum quietam Deo et ecclesie sancti Benedicti de Hulmoname et Willelmo abbatiname et monachisname ibidem deo seruientibus quam scilicet uillam Willelmus archidiaconus auunculus nostername de predicta ecclesianame aliquando tenuit Propterea quod quietum hoc ius nostrum clamamus dant nobis abbas Willelmusname et monachiname xx marcasnumeral argenti Finis autem iste coram domino rege Henriconame inter prefatum abbatem Willelmumname et nosname apud Westmonasterium factus est et precepto ipsius regis per cartam suam confirmatus est Testibus Ricardo Pictauiensi archidiacononame Willelmo comite Gloucestriename [] Nos autem hunc finem sacramento et fide super altare sancti Benedicti stabilem et firmum et inconcussum esse in perpetuum confirmamus et cartam regis et ecclesie eis reddimus et breuia domini pape que inde habuimus Teste Conuentuname Thurberto decanoname Galfrido fratre abbatisname []