Charter Document - 03082035
| Charter Number: | 03082035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1260 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Westmonasterium a die Sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis xliiii coram Rogero de Turkeby Gilberto de Preston Johanne de Wyvill et Johanne de Cane justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum decanum at capitulum Sarum querentes per Henricum Snok positum loco eorum ad lucrandum vel perdendum et Egidium episcopum Sarum deforciantem De advocatione et custodia hospitalis S[an]c[t]i Nicholai Sarum Unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet Quod predicti decanus et capitulum concesserunt pro se et successoribus suis quod predictus Episcopus et successores sui de cetero habeant tota vita sua custodiam predicti Hospitalis Et pro hac recognitione fine et concordia idem Episcopus concessit pro se et successoribus suis episcopis Sarum quod predicti decanus et capitulum habeant semper in eodem Hospitali unum fratrem per eundem episcopum et successores suos recipiendum ita quod uno mortuo alius quem presentaverint recipiatur Et sciendum quod quotiescunque sedes predicti episcopatus vacaverit predicta custodia ejusdem Hospitalis remanebit predictis decano et capitulo et successoribus suis donec futuri episcopi electio confirmetur ita quod idem Decanus at Capitulum nullum fratrem sede vacante recipient nisi tunc forsitan aliquis frater moriatur Et si contingat quod prior ejusdem Hospitalis sede vacante obierit bene licebit eisdem decano et capitulo et successoribus suis alium priorem in eodem Hospitali instituere si viderint expedire
