Charter Document - 03082034
Charter Number: | 03082034 |
---|---|
Cartulary Title: | Vetus Registrum Sarisberiense alias dictum Registrum St. Osmundi Episcopi [Salisbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Charter |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint Universi presentes literas visuri vel audituri quod nos Robertus permissione divina Sarum ecclesie minister humilis considerantes quod portiones vicarie ecclesie de Ydemiston per casus omnino repentinos adeo sunt extenuate quod ad onera debita et consueta non sufficiunt octo marcarum annuam pensionem quam dilecti filii decanus et capitulum Sarum de manibus vicarii ecclesie supradicte percipere consueverant de voluntate et expresso consensu eorundem decani et capituli duximus restringendam ordinantes et statuentes ut perpetuis futuris temporibus vicarii ecclesie supradicte quatuor duntaxat marcarum annuam pensionem ad quatuor anni terminos in regno Anglie principales predictis decano et capitulo persolvant et eisdem quatuor marcis predictos decanum et capitulum de cetero volumus esse contentos In cujus rei fidem et testimonium presentes litteras impressione sigilli [nostri] fecimus communiri Datum apud Remmisberie vii kalendas Februarii anno gratie MCCLXXX pontificatus nostri anno octavo