Charter Document - 03070798

Charter Document - 03070798


Charter Number: 03070798
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1299
Date type: Internal, A.D., Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Comitatus de Glammargan tentus die Lune proxima ante festum Sancti Laurentii anno r[egni] r[egis] Edwardi filii Regis Henrici vicesim septimo et anno incarnacionis dominice MCC nonagesimo nono coram domino Symone de Raleye vicecomite de Glammargan et coram consilio domini comitis videlicet domino Roberto de la Warde domino J de Sancto Johanne juniore domino Rogero fratre suo domino Roberto de Halketone domino Hugone de Sancto Johanne domino Roberto Bardulf domino Roberto de Grendone militibus magistro Thoma de Pulisdone magistro Henrico de Lancarvan domino Roberto de Chenintone domino Johanne de Bruges clericis Quia totus comitatus testatur quod abbas de Margan tenet et tenuit omnes terras et tenementa sua de comitatu de Kaerdyf in capite Et quod idem abbas respondebit in comitatui de Kaerdyf et non alibi de omnibus terris et tenementis suis predictis Et quod famulus comitatus de Kaerdyf quicunque fuerit faciet officium coronatoris ubique per totam terram abbatis de Margan et nullus alius Consideratum est per eundem comitatum quod Traharn Wu bedellus Tyriarth qui fecit visum coronatoris de Philippo Sparke qui oppressus fuit in Cumkenefeg in bosco predicti abbatis qui est infra comitatum in prejudicium libertatis comitatus predicti qui ad hoc non fuit deputatus nec assignatus custodiatur in prisona In cujus rei testimonium presentibus dominus Symon de Raleye tunc vicecomes de Glammargan sigillum suum apposuit et dominus Johannes le Waleys miles Willelmus Berkerolys Johannes le Norreys Johannes de Wincestre Ricardus de Nerbert Lucas de Barry Philippus Soor David Basset Ricardus Syward Willelmus Wallot Johannes le Botiler Robertus de Kantelo Petrus de Lanhaske Aaron ab Howel tunc ballivus comitatus de Kerdyf in testimonium similiter sua apposuerunt

Source (click image below to view full size)