Charter Document - 03070769
Charter Number: | 03070769 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Petition |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petitio Malcolomi de Harlegh parliamento de Landavensis episcopatus temporalibus sibi concessis a Rege et processus ejusdem Macolomus de Harleigh monstravit consilio domini Regis per quandam petitionem quod cum post mortem Willelmi de Brewose quondam Landavensis episcopi custodia predicti episcopatus nomine domini Regis sibi esset commissa Et idem Malcolomus maneria que fuerunt predicti episcopi ratione custodie sibi commisse in manum domini Regis seisire voluisset Gilbertus de Clare comes Gloucestrensis et Hertfordensis manerium de Landath cum omnibus pertinentiis suis et etiam manerium de Lankaderwader et omnia que fuerunt predicti episcopi infra dominium ipsius comitatis de Clamargan seisire fecit in manum suam et seisinam illam adhuc occupat et archidiaconatum de Landath et prebendas a tempore mortis predicti episcopi vacantes in ecclesia predicta pro voluntate sua contulit et adhuc confert cum illas vacare contigerit in prejudicium corone domini Regis et exhereditationem suam manifestam cum idem comes per ipsum Malcolomum ex parte domini Regis sepius fuit requisitus quod seisinam predictorum maneriorum ratione custodie sibi commisse eidem liberaret et quod dominum Regem archidiaconatum predictum et prebendas predictas conferre permitteret Dicit etiam quod comes Hereford qui nunc est fecit seisire post mortem predicti episcopi in manum suam villam de Donestowe et eciam quod Willelmus de Brewose senior post mortem predicti episcopi seisire fecit in manum suam villam de Bishopstone in Gower et adhuc detinet in prejudicium corone ut predictum est [] Dicit etiam quod Edmundus frater domini Regis post mortem predicti episcopi cepit de tenentibus manerii de Loncylis Cressemy quod fuit predicti episcopi lxxv solidos quod ad ipsum dominum Regem pertinebant ratione custodie predicte et quod comes Nolfolciensis et mareschallus domini Regis Anglie qui nunc est post mortem predicti episcopi seisire fecit in manum suam manerium de Macherne in Netherwente et proficua ejus manerii et exitus cepit set cum idem tam frater domini Regis quam comes Norffolciensis seisinam ejusdem manerii ipsi Macolomo liberare fecit cum omnibus inde perceptis tempore seisine sue [] Et etiam predictus Edmundus frater domini Regis predictos lxxv solidos ipsi Macolomo fecit liberare [] Et comes Gloucestrie et alii veniunt Et comes Herefordie bene cognoscit quod predicta villa de Donestowe post mortem predicti episcopi seisita fuit in manum suam per ballivos suos ipso ignorante Et dicit quod post seisinam illam decanus et capitulum ecclesie Landavensis protulerunt coram ipso comite quandam cartam sub nomine cujusdam Humfridi de Boun antecessoris sui quondam comitis Hereford factam qua testabatur quod idem Humfridus quondam comes [] concessit dedit et carta sua predicta confirmavit decano et capitulo ecclesie Landavensis predictam illam villam de Donestowe tenendam sibi et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam imperpetuum Propter quod ipse liberare fecit seisinam predictam ville predicte decano et capitulo juxta formam carte predicte Et dicit quod ipse nihil clamat in predicta villa ratione custodie tempore vacationis predicti episcopatus Immo totum jus suum si quod habeat vel temporibus futuris habere contigerit hoc totum domino Regi et heredibus suis pro se et heredibus suis concedit relaxat et quietum clamat imperpetuum Ideo predictus Macolomus custos habeat breve quod seisire faciat predictam villam in manum domini Regis nomine custodie predicti episcopatus Et quod domino Regi de exitibus et proficuis inde provenientibus respondeat [] Et comes Norffolchie bene cognoscit quod ballivi sui ipso ignorante et sine precepto sue post mortem predicti episcopi seisiverunt in manum suam predictum manerium de Macherne et seisinam suam predictam inde per aliquod tempus continuaverunt Sed dicit quod statim postquam predictus Malcolomus petiit seisinam ejusdem manerii nomine domini Regis sibi liberari quod seisina illa liberata fuit cum omnibus exitibus et proficuis per ipsum comitem aut suos tempore seisine sue inde perceptis Preterea dicit quod ipse nihil clamat in predicto manerio nec aliquid habere clamat tempore vacationis predicti episcopatus vel alio Ideo predictum manerium remaneat in custodia domini Regis ratione vacationis predicti episcopatus [] Et similiter predictus Edmundus frater domini Regis dicit quod ipse nichil clamat de cetero in predicto manerio de Loncilio Cressemy nomine custodie tempore vacationis predicti episcopatus Ideo custodia ejusdem manerii remaneat domino Regi tempore vacationis de cetero [] Et Willelmus de Brewose quoad villam de Bishopston dicit quod revera ballivi sui in partibus illis ipso ignorante post mortem predicti episcopi seisiverunt in manum suam et per aliquod tempus seisinam illam continuaverunt ita quod postea Robertus Typetot veniens in partibus illis intellexit quod predicta villa esse deberet in manu domini Regis nomine custodie ratione vacationis sedis episcopatus predicti et fecit seisire villam illam in manum domini Regis et homines ipsius Willelmi inde amovit et tradidit villam illam Willelmo de Brewose juniori tenendam ita quod responderet domino Regi de exitibus et proficuis inde provenientibus Qui quidem Willelmus junior sic tenet adhuc predictam villam Preterea dicit quod antecessores sui temporibus duarum vacationum predicti episcopatus proxime precedentium fuerunt in seisina predicte ville nomine custodie sede vacante [] Et hoc paratus est verificare [] Et idem Willelmus senior quesitus si clamet jus in custodia predicte ville sede predicti episcopatus vacante dicit quod de jure illius custodie erga dominum regem non vult contendere sed petit quod si domino Regi et ejus consilio visum sit quod ipse Willelmus habeat jus in custodia predicta ville predicte sede vacante quod dominus Rex ut bonus dominus sibi faciat inde quod sibi placuerit Ideo expectet et sequatur gratiam domini Regis cum nichil dicat vel ostendat quare predicta custodia de jure sibi pertineat [] et stet interim predicta commissio [] Et comes Gloucestrie dicit quod omnes terre et tenementa infra patriam de Glamorgan existentia sunt de dominio suo ita quod tam custodia terrarum et tenementorum predictorum ad predictum episcopatum spectantium cum predictam sedem vacare contigerit quam aliarum terrarum quarumcunque in patria illa cum custodia contigerit earundem ad ipsum pertinet ratione dominii sui in partibus illis et ad nullum alium Et dicit quod omnes antecessores sui a tempore quo non extat memoria semper habuerunt custodiam predictarum terrarum et prebendas predicte ecclesie de Landath sede vacante contulerunt absque hoc quod dominus Rex vel ejus progenitores unquam aliquam custodiam predictarum terrarum habuerunt seu prebendas ecclesie predicte contulerunt nisi casualiter sic evenisset temporibus retroactis quod sedes predicti episcopatus vacasset tempore quo ipse vel aliquis antecessorum suorum comitum fuit infra etatem et in custodia progenitorum domini Regis Ita quod ipsi progenitores habuerunt inde custodiam ut custodiam de custodia ratione minoris etatis ejus seu aliquis antecessorum suorum Dicit etiam quod quidam Ricardus de Clare quondam comes Gloucestrie pater suus cujus heres ipse est fuit in seisina de predicta custodia predictorum maneriorum tempore vacationis predicte sedis nuper preterite et quod ipse post mortem suam in instanti vacatione predicte sedis intravit in custodiam predictorum maneriorum ut in jure et hereditate sua et de quo jure predictus pater suus obiit seisitus et non per aliquam occupationem domini Regi factam Postea apud Kingesclipton die Lune proximo post festum Sancti Luce evangeliste anno decimo octavo predictus comes Gloucestrie et Hereford reddidit domine Regi id quod ad ipsum pertinuit de advocatione et custodia episcopatus predicti una cum collationibus prebendarum et dignitatum ejusdem tempore vacationis episcopatus illius ut jus ipsius domini Regis prout scriptum ipsius comitis quod domino Regi inde fecit plenius testatur [] Et idem dominus Rex postea de gratia sua speciali dedit et concessit pro se et heredibus suis eidem comiti et Johanne uxori sue karissime filie ipsius domini Regis advocationem et custodiam episcopatus predicti cum pertinentiis Habendum et tenendum de se et heredibus suis eisdem comiti et Johanne cum collationibus prebendarum et dignitatum episcopatus illius singulis temporibus vacationum ejusdem ad totam vitam utriusque eorum comitis et Johanne Ita quod post decessum ipsorum comitis et Johanne advocatio et custodia episcopatus predicti una cum collationibus prebendarum et dignitatum ejusdem temporibus vacationis episcopatus illius ad ipsum Regem et heredes suos integre revertentur quieta de heredibus eorundem comitis et Johannie imperpetuum Salva domino Regi et heredibus suis in singulis vacationibus episcopatus predicti fidelitate ipsius [qui] in episcopum ejusdem loci contigerit confirmari prout carta ipsius domini Regis eisdem comiti et Johanne inde facta plenius testatur []