Charter Document - 03070766
Charter Number: | 03070766 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint capitulum ecclesie Menevensis salutem in Domino sempiternam Ad memoriam jugiter reducentes et jugi revolucione ac deliberacione provida ponderantes paupertatem et maximam egestatem ecclesie collegiate de Langadok Menevensis dioceseos adeo quod propter exilitatem et penuriam ipsius non habeat receptaculum in quo senes vel orphani pauperes vel peregrini imbecilles vel languidi advene vel transeuntes valeant hospitari vel eis de die seu nocte possit aliqualiter subveniri seu in quo caritatis opera exerceantur ecclesiam de Langavelach in Goheria dicte Menevensis dioceseos mense et proprietati ejusdem loci episcopi quia decani et gerentis vices decani in dicta ecclesia collegiata de Langadok ad instar predicte ecclesie Menevensis consensibus et assensibus omnium quorum interest in hac parte rite intervenientibus assignatam seu potius annexam de nostro expresso consensu imperpetuum tenore presentium confirmamus Ita quod ipsam ecclesiam de Langavelach In Goheria memorata ejusdem loci episcopo gerenti vices decani ibidem assignatam ut premisimus et annexam in proprios usus imposterum licite valeat retinere ad aliquale incrementum sue sustentacionis Datum in domo capitulari dicte ecclesie Menevensis die Jovis proxime post octabis ascentionis Domini anno Domini millesimo cc nonagesimo