Charter Document - 03070760

Charter Document - 03070760


Charter Number: 03070760
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1287
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Placita coram domino Rege apud Westm in octabis Sancti Michaelis anno R R Edwardi quinto decimo Cecilia que fuit uxor Johannis de Bello Campo Petrus de Bosco Robertus de Bello Campo persona ecclesie de Stoke subtus Hameden Willelmus de Godmanston de Dychenestone Robertus de Draycote Willelmus de Cruket attachiati fuerunt ad respondendum Gilberto de Clare comiti Gloucestriae et Hertfordiae de placito quare Thomam filium et heredem Johannis de Hanwey infra etatem existentem cujus custodia et maritagium ad prefatum Comitem pertinent apud Brvnton inventum dum idem Comes sub protectione domini Regis per preceptum Regis fuit in obsequio Regis in partibus Walliie vi et armis rapuerunt et abduxerunt contra voluntatem ipsius comitis et contra protectionem Regis predictam et contra pacem [] Et quod vicecomes Somersete assumpto secum coronatore comitatus sui et aliquo milite fideli Regis de predicto comitatu in propria persona sua accedat usque Brvnton et diligenter inquirat ubi heres ille esset in balliva sua et ipsum ubicunque inventus esset capiat et salvo et secure custodiat ita quod cum haberet hic ad hunc diem ad reddendum cui vel quibus predictorum comitis et Ceciliae Petri et aliorum reddi debeat et unde idem comes queritur quod cum quadam Is[abella] que fuit uxor Johannis de Hanwey mater predicti Thomae misisset et liberasset predictum Thomam heredem predicti Johannis apud Prioratum de Brvnton ad opus predicti comitis salvo custodiendum predicti Cecilia Petrus et alii predictum heredem apud predictum Prioratum inventum die lune proxima post festum Sancti Michaelis hoc anno ceperunt et abduxerunt Unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam mille liberarum et inde producit sectam [] Et predicti Cecilia Petrus et alii veniunt et defendunt vim et injuriam quam [] Et predicti Robertus de Bello Campo Petrus et Willelmus de Godmanston bene defendunt quod nunquam predictum heredem apud Brvnton inventum rapuerunt nec abduxerunt nec aliquam aliam transgressionem eidem comiti fecerunt et de hoc ponunt se super patriam Et predicta Cecilia pro se et Roberto de Draycote et Willelmo Cruket dicit quod ipsa non rapuit predictum heredem contra pacem domini Regis nec in seisina predicti comitis quia dicit quod predictus Johannes de Hanwey pater predicti heredis fuit in custodia cujusdam Johannis de Bello Campo quondam viri sui et ipsius Ceciliae per quinque annos tempore Regis nunc predicto Gilberto comite de plena etate existente et nihil reclamante et per ipsos fuit maritatus et obiit in homagio ipsius Ceciliae et predictus heres tempore quo predictus Johannes pater suus obiit fuit nasciturus unde cum ipsa Cecilia percipiebat ipsum nasci quesivit eum ita quod invenit ipsum heredem cum nutricibus suis extra predictum Prioratum et extra seisinam predicti comitis et quia intendebat quod predicte nutrices ducere volebant eum extra Prioratum ipsum heredem fecit ad ipsam duci et fuit de corpore ipsius heredis ratione predicti tenementi in seisina et quod ita sit parata est verificare prout curia consideraverit Et predictus comes dicit quod predictum maritagium ad ipsum pertinere debet ratione cujusdam tenementi in Glamorgan apud Sanctum Donatum de eo tenti et dicit quod quidam Ricardus comes Glouc pater suus fuit seisitus de corpore predicti Thomae avi predicti heredis ita quod pater predicte Ceciliae ipsum Ricardum comitem implacitavit et implacitando obiit et postea predicto Johanne de etate sexdecim annorum existente adibat quendam Henricum de Monte Forti qui quidam Henricus ipsum Johannem maritavit cuidam consanguinee sue et cum idem Johannes pervenisset ad plenam etatem adivit predictum comitem et finem fecit cum eo per ducentas marcas pro eo quod idem Johannes se ipsum maritavit sine licencia ipsius comitis et petit judicium desicut pater predicte Ceciliae implacitavit predictum Ricardum comitem patrem suum supponendo ipsum esse in seisina de maritagio predicto et obiit placitando et postea idem Johannes filius et heres ejus finem fecit cum predicto Gilberto pro maritagio predicto per predictas ducentas marcas et postea idem comes fuit in seisina de corpore predicti heredis ut predictum est quousque predicti Cecilia et alii ipsum heredem rapuerunt si maritagium predictum ad ipsum comitem pertinere debeat [] Et predicta Cecilia dicit quod antecessores predicti Thomae tenuerunt predictum manerium de antecessoribus ipsius Ceciliae per servicium unius militis et quod antecessores ipsius Ceciliae fuerunt in seisina de maritagio antecessorum predicti Thomae cum accidebat et postea de homagio et servicio predicti Thomae per assignacionem domini Regis factam ipsam contingit in proparte sua de hereditate predicti patris sui per antiquum feoffamentum ita quod predictus Ricardus comes nihil habuit in maritagio predicto nisi per occupacionem tempore gwerre et hoc parata est verificare [] Et predictus comes petit judicium desicut pater suus fuit in seisina de maritagio predicti Thomae avi [] et pater ipsius Ceciliae hoc idem supposuit per placitum quod sequebatur versus patrem ipsius comitis quod quidem placitum ipsa Cecilia bene recognoscit et postea predictus Johannes finem fecit cum predicto Gilberto comite pro maritagio suo si ipsa Cecilia pro voluntate sua ipsum ejicere debeat a seisina sua quam habuit quousque per curiam domini Regis discussum fuerit ad quem ipsorum pertineat maritagium predictum Dies datus est eis de audiendo judicio suo a die Sancti Hillarii in xv dies ubicunque []

Source (click image below to view full size)