Charter Document - 03070756

Charter Document - 03070756


Charter Number: 03070756
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 189

Charter:

Hec est conventio facta inter Heliam filium Philippi Alexandri et Amabiliam uxorem ejus ex parte una et abbatem et conventum de Margan ex altera videlicet quod dictus Helyas et Amabilia uxor ejus anno ab incarnatione Domini MCC octogesimo tertio tres acras terre arabilis impignoraverunt domino abbati et conventui de Margan usque ad terminum octoginta annorum proximo sequencium pro sexaginta solidis bonorum et legalium sterlingorum quos a domino abbate et conventu de Margan ad urgentissimam eorum necessitatem acceperunt quarum due simul jacent inter terram Mauricii Gramus ex parte orientali in latitudine et terram monachorum de Margan et in longitudine se extendunt a Goylake usque ad viam regalem que ducit de Kenefeg ad moram communem tercia vero acra est quam tenent de Hospitalariis que jacet in latitudine inter terram Johannis Loue in orientali parte et terram predictorum monachorum in parte occidentali et se extendit in longitudine in via regali que ducit versus Kerdyf usque ad viam que ducit a Lipthete versus Cornely Habendas et tenendas libere et quiete bene et pacifice usque ad terminum prenominatum Reddendo inde annuatim Mauricio Gramus vel heredibus suis duos denarios pro predictis duabus acris que simul jacent ad festum Sancti Michaelis archangeli et denarium et obolum pro tercia acra Hospitalariis dominica prima in quadragesima quamdiu dictam terram tenuerint pro omni servicio exactione et seculari demanda Post terminum vero octoginta annorum si dictus Helyas vel Amabilia uxor ejus vel aliquis heredum ipsorum predicto abbati et conventui de Margan de dicta pecunia plenarie satisfecerit dictas tres acras pacifice recipiat In cujus rei testimonium huic scripto in modum cyrographi facto sua sigilla alternatim apposuerunt Hiis testibus Adam pistore Willelmo Terri David Benet Johanne Pereuat Henrico Willoc Johanne Lode Adam Herding et multis aliis

Source (click image below to view full size)