Charter Document - 03070753
Charter Number: | 03070753 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant p[resenti] et f[uturi] quod ego David cognomento Spudur filius Ade Spudur de Bonevileston consilio et assensu amicorum meorum dedi et concessi ac pro me et heredibus meis p[] et f[] in perpetuum quietas clamavi et presenti carta mea confirmavi dompno abbate et conventui de Margan sex acras terre arabilis quas de eisdem in feudo de Bonevileston libere tenui quarum tres acre simul jacent inter terram Willelmi Heuede ex parte orientali et terram Willelmi Juvenis ex parte australi in latitudine in longitudine vero incipiunt a terra Johannis Heuede ex parte australi et extendunt se ad Smalwey ex parte boriali et alie tres acre simul jacent ex parte boriali de Bonevileston in loco que dicitur Pole inter terram Johannis Springal In parte orientali et extendunt se in longitudine usque ad terram Ivanni Vachan in parte occidentali et in latitudine jacent inter terras Isabelle de Boneviliston ex parte boriali et terram Johannis Springal et Roberti Fabri ex parte australi Ut ergo hec mea donacio concessio et quieta in perpetuum clamacio stabilis et inconcussa permaneat et robur firmitatis optineat presentem cartam predictis abbati et conventui feci eam in crastino Sancti Bartholomey anno Domini MCC octogesimo primo sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Jacobo de Bona Villa Johanne Springal Johanne Frankeleyn Roberto Fabro et multis aliis