Charter Document - 03070750
| Charter Number: | 03070750 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant p[resenti] et f[uturi] quod ego David Spudur filius Ade Spudur consilio et assensu amicorum meorum dedi concessi et quietum clamavi pro me et heredibus meis imperpetuum et hac presenti carta mea confirmavi domino Abbati de Margan et conventui de Margan unum messuagium cum curtilagio in villa de Bonevileistun in australi parte regie vie que jacet inter terram monachorum de Margan ex una parte et terram Johannis Frankeleyn ex altera parte in oriente et extendit se a regia via versus austrum et etiam dimidiam acram terre adjacentem dicto curtilagio in australi parte cum pertinenciis Et etiam decem acras terre cum dimidia et cum una pertica terre cum pertinenciis que jacent in boriali parte grave dictorum monachorum apud Bonevileistun per easdem bundas metas et divisas quas ego melius et liberius et plenius unequam tenui et secundum quod dictus Adam pater meus plenius totum prenominatum tenuit olim cum omnibus pertinenciis ibidem adjacentibus Pro hac autem mea donacione quieta ac libera in perpetuum clamacione ad urgentissimam necessitatem meam predictus abbas et conventus de Margan mihi dederunt quinque libras cum duodecim solidis bonorum et novorum steriligorum Ut igitur hec mea donacio concessio et quieta clamacio stabilis firma et inconcussa permaneat in perpetuum presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo die beate Margarete virginis et martiris Testibus hiis Jacobo de Bonevile Waltero de Barri Johanne Sprengal Johanne Frankeleyn Johanne Roger et multis aliis
