Charter Document - 03070742
| Charter Number: | 03070742 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Receipt |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ista indentura testatur quod vicesimo die Aprilis anno regni Regis Edwardi nono dominus Johannes Giffard de Brimmesfelde custos terrarum et tenementorum que fuerunt Gilberti de Clare quondam comitis Gloucestrie et Hertfordie in Glamorgan et Morgannon recepit de domino Pagano Turberville nuper custode ibidem omnia animalia et alia bona subscripta in partibus predictis inventa videlicet in castro et manerio de Neeth i quarterium et dimidium et i hopam frumenti xv quarteria avene ii quarteria i bussellum et dimidium salis ii affros ix vaccas et iii bovettas Item in manerio de Laniltwit i quarterium frumenti x quarteria et vii bussellos mixtillionis xxviii quarteria avene ii affros et xxx boves cxiiii acras i rodam terre seminatas ad frumentum iiii acras terre seminatas ad fabas iiii acras i rodam terre seminatas ad ordeum et clviij acras dimidiam seminatas ad avenam Item in manerio de Lanblethian iiij quarteria dimidium frumenti iiii quarteria iiii bussellos et dimidium mixtillionis ii affros xviij boves et iii vaccas liiii acras i rodam terre seminatas ad frumentum ii acras et iii rodas terre seminatas ad fabas iiii acras i rodam terre seminatas ad ordeum et liiii acras terre seminatas ad avenam Item in manerio de Raath vii quarteria avene iii affros xix boves i taurum viii vaccas ii bovettas ii annales et iiii vitulos xiii acras et dimidiam terre seminatas ad frumentum xxxvii acras et dimidiam rodam terre seminatas ad fabas ii acras et dimidiam terre seminatas ad ordeum et xxiiii acras ii rodas et dimidiam terre seminatas ad avenam Item in manerio de Stowe i affrum et viii boves In cujus rei testimonium partes predicte huic indenture sigilla sua alternatim apposuerunt Data apud Kaerdif die et anno supradictis
