Charter Document - 03070741
Charter Number: | 03070741 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gilbertus de Clare comes Glouc et Hertf attachiatus fuit ad respondendum Willelmo de Brehusa de placito quare cum vie regie et earum tuiciones per totam terram et potestatem regiam ad coronam et dignitatem suam pertineant ita quod omnes et singuli ad fidem Regis existentes per vias illas regias transire possint pro voluntate sua et sine impedimento quorumcunque idem comes per Robertum le Veel ballivum suum de Glamorgan prefato Willelmo nuper in transeundo per viam Regis regiam versus terram suam de Goer in eadem via Regis regia apud Newburg vi et armis restare fecit et eum per viam illam regiam usque terram suam predictam sicut ipse et antecessores sui pacifice et absque impedimento facere consueverunt transire non permisit in Regis contemptum et regie dignitatis Regis prejudicium et ipsius Willelmi exheredacionis periculum contra pacem [] Et unde queritur quod predictus comes die lune proxima post festum Decollacionis Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis nunc nono predictam transgressionem eidem Willelmo per predictum Robertum et quosdam alios fieri fecit unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam quingentarum librarum et in contemptu regis mille librarum et inde producit sectam [] Et predictus comes venit et dicit quod non debet ei ad hoc breve respondere quia dicit quod ipse habet regale suum in partibus Glamorgan et quod ipse et antecessores sui semper consueverunt placitare omnia placita sive fuerunt de transgressionibus sive de aliis placitis vel querelis unde dicit quod non tenetur hic respondere ad querelam predicti Willelmi desicut idem Willelmus monstrare non potest quod in curia sua de Glamorgan sit eidem Willelmo in aliquo injuriatum et petit inde curiam suam [] Et Willelmus dicit quod ipse non tenet de predicto comite immo de domino Rege in capite et petit judicium si predictus comes de transgressione sua propria facta in regia via Regis curiam suam habere debeat vel possit quoquomodo ex quo transgressio ea facta fuit in contemptum Regis ut predictum est Postea per consilium Regis constitutum est quod predictus comes respondeat Et comes salvis sibi et heredibus suis omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quibus ipse et antecessores sui hucusque usi sunt in terris suis de Wallia et in hoc quod inplacitatus est hic per predictum Willelmum predictis libertatibus suis in nullo prejudicietur quominus eodem libertates et libere consuetudines integre remaneant et illibate sicut temporibus retroactis idem comes et antecessores sui usi sunt Dicit idem comes quod non potest nec debet de precepto respondere quousque principale in curia ista convincatur Et preterea idem comes dicit quod tenet predictas terras et libertates de suo et antecessorum suorum conquestu unde videtur ei quod de hiis sine consideracione parium suorum Anglie et marchesium Wallie qui eisdem libertatibus in terris suis Wallensium gaudent non debet inde alicui respondere