Charter Document - 03070740

Charter Document - 03070740


Charter Number: 03070740
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1279 - 1280
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus de Bello Campo comes Warr petit versus Willelmum de Breus castrum de Sweynesse et totam terram de Goer In Wallia ut jus suum per premissa in capite et unde dicit quod quidam Willelmus antecessor suus fuit seysitus de predictis tenementis tempore pacis et tempore domini Henrici Regis proavi domini Regis nunc capiendo inde explecia ad valentiam [] Et de ipso Willelmo qui obiit sine herede de se descendit jus cuidam Walrand ut fratri et heredi Et de ipso Walrando descendit jus cuidam Henrico ut filio et heredi Et de ipso Henrico cuidam Thome ut filio et heredi Et de ipso Thoma que obiit sine herede de se descendit jus cuidam Margerie ut sorori et heredi Et de ipso Margeria que obiit sine herede de Se res ordiebatur jus cuidam Walrando fratri predicti Henrici patris predictorum Thome de Margerie ut avunculo et heredi Et de ipso Walrando qui obiit sine herede de se cuidam Alicie ut sorori et heredi Et de ipsa Alicia descendit ius cuidam Willelmo ut filio et heredi Et de ipso Willelmo qui obiit sine herede de se cuidam Ysabelle ut sorori et heredi Et de ipsa Ysabella descendit jus isti Willelmo qui nunc petit ut filius et heres Et quod tale sit jus suum offert [] Et Willelmus de Breus venit et defendit jus suum quando [] Et dicit quod dominus Johannes Rex avus domini Regis nunc dedit et concessit cuidam Willelmo de Breus proavo suo totam terram de Gower cum omnibus pertinentiis in Wallia habendam et tenendam sibi et heredibus suis de ipso domino Rege et heredibus suis per servitium unius militis pro omni servitio libere et quiete plenarie honorifice et in pace cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis in omnibus locis et omnibus rebus ad predictam terram pertinentibus Et profert cartam suam domini Johannis Regis qui hoc testificatur Unde dicit quod non potest ei inde respondere sine domino Rege nunc Ideo datus est eis dies hic a die Pasche in quinque septimanas ut die in diem Postea ad diem illum venerunt partes et predictus comes dicit quod predictus Willelmus non debet sine domino Rege respondere quia dicit quod ipse petit versus eundem predictum castrum de Sweynesse et totam predictam terram de Gower cum pertinenciis quod quidem castrum non nominatur in carta predicta Unde videtur ei quod debet ei sine domino Rege quoad predictum castrum respondere et etiam quoad predictam terram de qua predicta carta facit mentionem Dicit enim quod predicta carta facta fuit in Normannia tempore gwerre inite inter Regem Francie et Johannem quondam Regem Anglie cuidam Willelmo antecessori predicti Willelmi eo quod Idem Willelmus tunc voluit a predicto Johanne Rege recedere et ad partes Anglie redire Et propter hoc quod idem Dominus Johannes Rex de predicta gwerra fuit perterritus et ut majus periculum evitaret metu gwerre predicte fecit ei eandem cartam magis sub specie gwerre quam animo donandi Dicit enim quod seysina predicte terre de Goer nunquam fuit cum predicta carta dicto Willelmo liberata Dicit etiam quod predictus Willelmus est totum extraneus predicte carte quia dicit quod quidam Willelmus proavus predicti Willelmi habuit tres filios Willelmum antenatum Egidium medium Reginaldum postnatum Qui quidem Egidius post mortem predicti Willelmi patris sui intravit in hereditatem predicti Willelmi et inde obiit seysitus Post cuius mortem predictus Reginaldus intravit in eandem ut frater et heres Et postea predictam terram reddidit cuidam Johanni filio Willelmi patri predicti Willelmi nunc unde desicut idem Johannes pater suus intravit predictam terram per reddicionem predicti Reginaldi per quandam convencionem inter ipsum Johannem et predictum Reginaldum initam et non per descensum hereditarium ut heres predicti Willelmi proavi [] videtur quod debet sine domino Rege respondere Et predictus Willelmus quoad predictum castrum dicit quod idem castrum est pertinens ad predictum terram et de pertinentiis ejusdem quamvis in predicta carta non specificetur Dicit etiam quod ipse non est extraneus predicte carte immo totaliter propinquus per rectam lineam sanguinis de predicto Willelmo proavo suo Dicit etiam quod idem Willelmus proavus suus cui predicta carta facta fuit obiit seysitus de predictis tenementis Post cujus mortem predictus Willelmus filius suus successit ei ut filius et heres Et postea predictus Johannes filius ejusdem Willelmi pater suus infra etatem et in custodia domini Johannis Regis existens predicto Willelmo patri heres successit qui quidem domino Johannes Rex custos hereditatis ipsius Johannis dimisit predicto Egidio avunculo ipsius Johannis tunc Herfordie episcopo qua quidem custodia durante obiit idem Egidius Post cujus mortem predictus Reginaldus intrusit se in predictum hereditatem et postea illam reddidit predicto Johanni patri suo ut recto heredi predicti Willelmi avi Et petit judicium de hoc quod predictus comes congnovit predictam cartam factam predicto Willelmo proavo suo et illam non dedicit Et predictus comes dicit quod predictus Willelmus filius predicti Willelmi avi [] nunquam habuit aliquam seysinam in predicta terra nec Johannes filius suus ei successit in eandem sed ipsam intravit per convencionem inter ipsum Johannem et predictum Reginaldum initam ut predictum est Et hoc paratus est verificare per patriam vel alio modo sicut curia consideraverit Datus est dies in xv dies post festum Sancti Michaelis Postea ad diem illum dictus Willelmus de Breus fuit assoniatus et habet diem in octavis Sancti Hyllarii Ad quem diem comes comparuit et Willelmus de Breus per attornatos et datus est dies a die Pasche in tres septimanas Ad quem idem comes comparuit et attornati Willelmi de Breus fuerunt assoniati Et datus est dies a Sancto Michaele in xv dies Ad quem diem partes comparuerunt et datus est dies a die Sancti Hillarii in xv dies Ad quem diem attornatus comitis fuit assoniatus Et attornati Willelmi de Breus comparuerunt et datus est dies a die Pasche in unum mensem Ad quem diem Willelmus de Breus comparuit et comes per attornatum suum comparuit et predictus Willelmus recessit versus predictum comitem sine die et idem comes in misericordia Anno regni Regis Edwardi octavo

Source (click image below to view full size)