Charter Document - 03070703

Charter Document - 03070703


Charter Number: 03070703
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Custody, Grant
Date: 1275
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Matildis de Clare comitissa Gloucestrie et Hertfordie dedi concessi et dimisi domine Aline Dispensario comitisse Norfolcie pro quinquaginta marcis sterlingorum quas nobis dedit pre manibus custodiam manerii de Dinaspowis quod est in Glamorgancia et quod fuit domini Rogeri de Someri dudum defuncti videlicet castrum edificia terras dominicas arabiles cum dominio omnium tenencium liberorum et aliorum cum redditibus boscis pratis pascuis pasturis molendinis aquis piscariis viis semitis et omnibus aliis ad dictum manerium pertinentibus et eciam cum omnibus mobilibus et immobilibus in eodem manerio inventis et cum omnibus bladis seminatis in terris dominicis manerii una cum omnibus bladis in grangia et granario existentibus et omnibus aliis rebus que nobis contingere poterunt racione dicte custodie heredis predicti domini Rogeri de Somery dudum defuncti Habendum et tenendum predictum manerium cum omnibus pertinenciis suis et omnibus bonis et rebus prenominatis predicte domine Aline et heredibus suis vel suis assignatis et ubicunque vel cuicunque dictam custodiam cum omnibus predictis dare vendere legare vel assignare voluerit a die Sancti Stephani anno regni Regis Edwardi quarto usque ad plenam et legitimam etatem Rogeri de Somery filii et heredis supradicti domini Rogeri de Someri dudum defuncti Et nos predicta Matildis heredes et assignati nostri warantizabimus ac quietabimus et defendemus custodiam predicti manerii cum omnibus pertinenciis et omnibus superius nominatis predicte domine Aline et heredibus et assignatis suis usque ad plenam et legitimam etatem predicti Rogeri infra etatem existentis In cujus rei testimonium has literas nostras predicte domine Aline fieri fecimus patentes Hiis testibus domino Radulpho Bluet domino Bartholomeo de la More domino Thoma de Beauchamp domino Henrico de Chikehulle militibus Clemente de Wirwode constabulario de Strigullia et aliis

Source (click image below to view full size)