Charter Document - 03070700

Charter Document - 03070700


Charter Number: 03070700
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quinquagesimo sexto ad Purificationem beate Marie facta fuit hec convencio inter dominum Willelmum de Vesci ex una parte et Robertum de Kahaynes ex altera videlicet quod predictus Robertus tradidit et quietum clamavit pro se et heredibus suis dicto Willelmo et heredibus suis totam partem suam de manerio in Elingtone cum omnibus pertinenciis suis et escetis que sibi accidere poterint nomine hereditatis exceptis feodis militum Concessit eciam predictus Robertus predicto Willelmo xli s viii d et obolum de redditu annuali in Nova Villa et Notasse in Glamorgan scilicet viginti acras terre arabilis de dominico suo quarum septem acre jacent inter meres et divertuntur se super Kekesmede et tres acre et dimidie jacent in Brodeslade quinque acre et dimidie jacent in Westbordland et quatuor acre jacent in Estbordland precii cujuslibet acre vii d cum omnibus libertatibus et ayciamentis dicte terre [pertinentibus] et omnes liberi tenentes de p[] dicta villa cum wardis releviis et escetis omnimodis scilicet abbatem de [] redditum per annum xii s vi d et Robertum Gurda pro v acris terre vii d ob[] Griphith ab Ris viii d Johannem filium Philippi xx d Wrgan iii d Amabiliam filiam Madok iii d ob[] Galfridum Dun iii d Andream Suar Willelmum Caym et Johannam vi d et Willelmum de Hamele ii d Et [] un [] partis sue Johannem Longum Henricum Cradok Mauricium Wrenche Johannem Owayen Johannem Nig Johannam Lokare et Robertum Northman cum tota sequela eorundem catallis et tenementis quod de dicto Roberto tenuerunt in vilenagio in dicta villa Habendum et tenendum dicto Willelmo et heredibus suis vel assignatis de dicto Roberto et heredibus suis vel assignatis faciendo inde servicium capitalibus dominis feodi quantum pertinet dictis tenementis Concessit eciam et quietum clamavit dictus Willelmus et Isabella uxor ejus pro se et heredibus suis dicto Roberto et heredibus suis vel assignatis totam partem suam in maneriis de Chellewrth et Colecote cum omnibus pertinenciis suis et escetis que eis nomine hereditatis accidere poterint Habendum et tenendum de dictis Willelmo et Isabella et heredibus et assignatis suis dicto Roberto et heredibus ejus vel assignatis faciendo inde servicium capitalibus dominis feodi quod dictis pertinet tenementis Et ut ista convencio rata et stabilis inperpetuum permaneat partes alternatim presentibus scriptis ad modum cyrographi confectis sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Johanne Treygoz domino Johanne Paynel domino Roberto de Meysi domino Roberto de Lusteshull Rogero de Writel et aliis

Source (click image below to view full size)