Charter Document - 03070698

Charter Document - 03070698


Charter Number: 03070698
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1271
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Inter nobilem virum et excellentem dominum Lewelinum Principem Wallie dominum quoque Snaudon qui castrum de Caerfily per nobilem virum dominum G de Clare comitem Glouc et Hertford nuper erectum obsedit ex parte una et venerabiles patres dominos R Coventr et Lich ac G Wigorn episcopos quos illustris Rex Anglie ad hujusmodi castrum in manum ipsius capiendum et tenendum quousque de contencione inter eosdem nobiles occasione ipsius castri exorta justicia competens per magnates et consiliarios domini Regis ad vadum Montis Gomeri destinandos secundum leges et consuetudines marchie ac secundum formam pacis inter Regem et Principem dudum inite et firmate reddatur per suas literas transmiserat ex altera in castris juxta Kaerfili sic convenitur quod predictus Princeps cum exercitu suo ab obsidione dicti castri recedat et ipsis episcopis liberam tribuat facultatem capiendi castri in manus domini Regis et aliquos de suis nomine domini Regis in ipso ponendi quousque ipse Rex aliquos custodes neutri parti suspectos nec alicui parcium consanguinitate vel affinitate seu alia rationabili causa conjunctos ad ipsum castrum conservandum noviter duxerit destinandum Promisit eciam dictus Princeps quod nec ipse nec aliquis de suis guerram contra dominum comitem vel aliquem de suis lite super prefato castro pendente hujusmodi contencionis occasione movebit nec aliquem de parte comitis per se vel per alium abstrahi seu revocari procurabit aut venientem receptabit quodque homines vel tenentes comitis non impediet nec impedire patietur per suos quominus cum hominibus suis et tenentes libere contrahere valeant et cum ipsis mercaturam excercere Promiserunt similiter prefati episcopi nomine Regis pro comite quod garnestura ipsius comitis per totum a supradicto castro recedet quodque ipse comes de illo castro pendente lite se non intromittet in aliquo nec aliquem de suis permittet intromittere circa refeccionem ipsius castri vel in fossorum augmentatione sive reparacione vel murorum refeccione vel in aliquo alio augmento seu municione nisi secundum quod fuerat die confeccionis presencium nec eciam illi quos ex parte Regis in ipso esse contigerit aliquid in eodem quo ad municionem castri censeri valeat aliquatenus innovabunt nec contra principem vel aliquem de suis guerram racione predicta lite pendente movebit in aliqua parte ubi ipsi nobiles terras habent conjunctas atque confines nec aliquem parti principis adherentem per se vel per alium abstrahi seu revocari procurabit aut venientem receptabit quodque ipse comes homines seu tenentes Principis non impediet nec ab aliis quantum in ipso est impedire patietur quominus ipsi cum hominibus vel tenentibus ejusdem comitis quodlibet commercium legitimum inire valeant et libere cum ipsis similiter mercaturam excercere Item homines de Seynghenyth similiter qui modo sunt cum Principe non descendant inferius cum predis et familiis ascendant ad morandum et inhabitandum et locis ubi fuerunt tempore confeccionis presencium nec illi de Seynghenyth similiter qui sunt cum comite cum predis et familiis ascendant ad morandum et inhabitandum superius a locis quibus habitabant tempore confeccionis presencium Dicti vero prelati promittunt quod dictum castrum non exibit de manibus Regis donec de contencione dictorum nobilium justicia competens exhibeatur in forma pretaxata Promittunt eciam se curatoros quod dominus Rex confirmabit ordinacionem predictam per literas suas patentes Et quecunque partium hanc ordinacionem infregerit in parte vel in toto contra communis pacis formam venisse intelligatur Et licet aliqui latrones vel malefactores fecerint latrocinia aut alias transgressiones ex alterutra parte nichilominus dicta ordinacio in suo robore durabit et transgressiones emendantur per consideracionem proborum virorum inter duas terras secundum leges et consuetudines parciam illarum Supradicti quidem episcopi nomine Regis diem ad justiciam recipiendam et faciendam in forma predicta super premissis quindenam scilicet post festum Sancti Johannis Baptiste proximo futuram parti Principis ad vadum Montis Gomeri de voluntate et consensu ipsius Principis assignaverunt In quorum omnium testimonium parti presentis cirographi remanenti penes Principem episcopi prefati pro Rege sua sigilla apposuerunt parti vero penes episcopos remanenti sigilla dominorum David filii Griffini et Griffini filii Guenn pro Principe sunt appensa Datum et actum in castris juxta Kaerfili in Commemoracione animarum Anno gracie Millesimo CC septuagesimo primo

Source (click image below to view full size)