Charter Document - 03070677

Charter Document - 03070677


Charter Number: 03070677
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1231
Date type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 125

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Reigni consilio et consensu uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et ecclesie beate Marie de Margan et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et pro anima patris mei et matris mee et antecessorum et successorum meorum quindecim acras terre arabilis sicut jacent inter Blakeberege et terram Willelmi Norren[sis] et inter viam que ducit de eadem Blakeberege ad Penchoterich et viam que ducit de eodem loco ad Landhary Habendam et in perpetuum in pace possidendam libere et quiete ab omni servitio et exactione seculari sicut ulla elemosina liberius et quietius teneri potest Et ego et heredes mei predictam terram predictis monachis tanquam elemosinam nostram contra omnes homines et feminas warantizabimus in perpetuum Hiis testibus domino Henrico de Umframvilla Henrico de Budicume Nicholao tunc decano de Liswrony Griffino fratre archidiaconi Oweno filio Oweni Lug Willelmo fratre meo Hugone de Landefei Johannes filio ejus Waltero et Gaufrido monachis de Margan et multis aliis