Charter Document - 03070618

Charter Document - 03070618


Charter Number: 03070618
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 33

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Hugo de Hereford dedi Deo et Sancte Marie et monachis de Margam de terra mea quam teneo de comite Gloucestrie in Margan tredecim acras et dimidiam scilicet a terra Walensium que collateralis est terre mee versus occidentem xxv perticas in latitudine et a terra Walteri Luvelli que adjacet terre mee versus moram octoginta perticas in longitudinem ita ut pratum meum eorum sit et si alicubi in terra mea potuerint marcam invenire concedo eis locum marce ad usus proprios et viam marco deportande usque ad terram suam quamcunque sibi facere voluerint vel eligere Hoc totum concedo eis in perpetuam et puram elemosinam ut habeant et teneant libere et quiete ab omni servicio et seculari exactione Et preterea concedo eis communem pasture per totam terram meam ut habeant sicut ego pratis et segetibus exceptis Hiis testibus Rogero tunc cellararia de Margan Jordano converso et Godwino Johanne filio Hereberti Gugan Bodewen Caradoco filio Hugonis Waltero filio Fordrett Ailwardo de Corneli Willelmo de Corneli