Charter Document - 03070617
Charter Number: | 03070617 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 23 |
Charter:
W Comes Gloecestrie omnibus hominibus suis et amicis Francis et Anglis atque Walensibus salutem Sciatis me peticione Willelmi filii Gregorii Concessisse et hac carta mea confirmasse donacionem illam quam predictus Willelmus fecit ecclesie Beate Marie de Margan et monachis ibidem Deo servientibus scilicet de una libra cumini quam Helyas clericus Domine Alienore Regine Anglie reddere solebat Gregorio de Turri et Willelmo filio suo pro servicio terre quam predictus Helyas Clericus de illis tenuit apud Chenefech de sicut carta predicti Willelmi quam ipsi inde habent testatur salvo servitio meo quod predictus Willelmus mihi inde facere debet Testibus Hawisa Comitissa Gloecestrie Ricardo de Cardif senes callo Symone fratre suo Roberto filio Gregorii dapifero Willelmo et Drugone fratribus suis Hamone de Valoniis Reginaldo filio Symonis magistro Hereveo clerico Jordano clerico