Charter Document - 03070612

Charter Document - 03070612


Charter Number: 03070612
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 12

Charter:

H Rex Angl et Dux Norm et Aquit et Comes Andeg archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris ballivis et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis totius Anglie et Normannie et Walie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie Sancte Marie de Margan et monachis [ibidem deo] servientibus pro stabilitate et pace regni mei et pro salute mea et heredum meorum et pro anima Regis H avi mei et Comitis andeg patris mei et aliorum antecessorum meorum quicquid Robertus comes Gloecestrie et alii eis rationabiliter dederunt vel daturi sunt habendum et tenendum ita libere et quiete et integre et rationabiliter sicut carte eorum eis testantur vel testabuntur Scilicet ex dono Roberti Comitis Glocestrie totam terram que est inter Chenefec et Avenam a cilio montium usque in mare sicut predicte aque descendunt de montibus et piscarias de Avena et grangiam de Langewi cum omnibus pertinentiis suis Ex dono Willelmi de Ponchardun terram de Kinewerdesham cum pertinentiis suis Ex dono Hugonis de Raelega grangiam de Grenedona cum pertinenciis suis Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et monachi ibi Deo servientes habeant et teneant omnia hec predicta ita bene et in pace et libere et quiete integre et plenaria honorifice et rationabiliter in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et molendinis in stagnis et vivariis et piscariis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad ea pertinentibus sicut carte donatorum suorum testantur Preterea eis concedo libertatem et quietanciam de telonio et passagio et pontagio et omni consuetudine per omnia dominica mea de omnibus rebus suis quas emerint vel vendiderint vel deportare fecerint ad proprium opus suum quia ipsi et omnia sua sunt in mea manu et custodia et protectione Testibus magistro Gaufr Ridell comite Reginaldo Willelmo filio Ham Petro de Bello Campo Gaufr de Valon Apud Leon