Charter Document - 03070523

Charter Document - 03070523


Charter Number: 03070523
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0650 - 0700
Date type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Liber Landavensis (p153 f73r)

Charter:

Insinuandum est quod sanctus Oudoceus cum sua congregatione et Concenn abbas Sancti Catoci et Sulgen abbas Docunni et Congen abbas Ilduti cum omni sua congregatione et Morcant Rex et Frioc patruus suus venerunt omnes ad podium sancti Ilduti et ambo Morcant Rex et Frioc presentibus illis omnibus super altare sancti Ilduti antepositis sanctis reliquiis juraverunt ita ut simul firmam pacem inter se sine dolo tenerent Et ita tali conventione ut si unus alterum occideret aut ei dolum inferret nullo se alio modo redimeret agro nec argento sed regnum suum quietum clamaret et vitam suam totam duceret in peregrinationem Post multum vero temporis suadente diabolo occidit Rex Morcant Frioc patruum suum dolo et eo occiso venit Rex Morcant ad Oudoceum episcopum veniam requirens de perjurio facto simul cum homicidio perpetrato ad ecclesiam Landaviam Et audita ejus petitione mandavit episcopus Oudoceus propter abbates trium congregationum suarum Concen abbatem Catoci Sulgen abbatem Docunni Congen abbatem Ilduti cum suis clericis congregatis in unum in sancta synodo omnibus ab hostio Taratyr Yg Guy usque ad hostium Tyni Et venit rex cum senioribus Morcannuc obviam illis ad podium Carbani vallis et ad recipiendum judicium de malefacto suo cum summa sati factione Et plena synodus presentia Oudocei episcopi judicavit propter orbitatem regni ne fieret sine protegente clipeo domini naturalis peregrinationem illius jejuniis et orationibus et elemosinis redimere simul cum homicidio perjurium expurgare Et Rex Morcant assensu seniorum Morcanhuc posuit manum suam super quatuor evangelia et reliquias sanctorum tenente illa sancto Oudoceo et promittit imprimis se emendaturum de predicto facinore sicut predictum est jejunio et oracione et elemosina Et insuper promittit se nunquam tale quid amplius facturum et se in omnibus regalem justitiam misericorditer acturum juncta ei penitentie ad modum facinorum et ad illius quantitatem et qualitatem potentiam et data sibi communione christiana ablata prius sibi ab episcopo Oudoceo clamavit tres congregationes Catoci Ilduti Docunni liberas ab omni regali servicio Deo et Sancto Teliauo Dubricio Oudoceo et omnibus successoribus suis et ita cum omni sua dignitate et privilegio sanctorum Dubricii Teliaui in perpetua consecratione ecclesie Landavie et utrem mellis et lebetem ferream que ecclesia sancti Ilduti regi debebat reddere quietam Rex Morcant clamavit sine fine et vovit Deo et Oudoceo in presenti synodo nunquam in antea in aliquo dominari in tribus congregationibus nec in eorum possessionibus nec in refugii violandis neque glebam unam sciens unquam ablaturus vi aut aliquo malo ingenio de suis territoriis et ita liberas sine ullo censu ulli homini terreno magno uel modico data maledictione violatoris benedictione autem conservatoris in pace De clericis testes sunt Oudoceus episcopus Concen abbas Carbani vallis Sulgen abbas Docunni Congen abbas Ilduti cum suis clericis Conuoge Gurcenou Coilbrit Conoc Sulgen Conbran De laicis Morcan Rex Guidgen Guidoc Juthel Juuet Iurthir Judic Judguallon cum magna copia clericorum et laicorum tam sinodo quam extra sinodum