Charter Document - 03070522

Charter Document - 03070522


Charter Number: 03070522
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0650 - 0700
Date type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Liber Landavensis (p154 f73v)

Charter:

Morcant Rex Arthruis filius pro anima Frioc filii Mourici quem ipse occidit et pro redemptione anime sue accepto jugo penitentie in jejunio et elemosina et oratione dedit summo Oudoceo episcopo Lann Cincirill et agrum Cunfall et ecclesie Landavie et sanctis Dubricio et Teliauo cum sua tota libertate et tota communione in campo et in silvis in aqua et in pascuis omnibus habitantibus in perpetuo De clericis testes sunt Oudoceus episcopus Concen abbas Carbani vallis Congen abbas Ilduti Sulgen abbas Docguinni Maioc Sulgen Colbrit De laicis Morcant Rex Grucinan Guedgen Elcu Petyr Rihedl Samuel Titgual Bleidcu Citoc Guelbui Qui custodierint custodiat illum Deus Qui autem ab ecclesia Landavie separaverit anathema sit Amen