Charter Document - 03070521
| Charter Number: | 03070521 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0650 - 0700 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
National Library of Wales - Liber Landavensis (p152 f72v) |
Charter:
Sciendum est omnibus in dextrali Britannia habitantibus quod Morcant Rex Arthruis filius pro commercio regni celestis dedit villam Lath Landavie ecclesie sancti Petri et sanctorum Dubricii et Teliaui beato Episcopo Oudoceo et suis successoribus omnibus cum sua tota libertate sine ullo censu homini terreno nisi ecclesie Landavie De clericis testes sunt beatus Episcopus Oudoceus Concen abbas Carbani vallis Colbrit abbas Ilduti Sulgen abbas Docguinni cum familia eorum De laicis vero Morcant Rex Guonocatui princeps Aluni Capitis Sadoc presbiter Gurceneu faber Briauail filius Luuarch Gendoc filius Ismael Luuet Rioidyl Qui separaverit hanc elemosinam ab ecclesia Landavie destruat illum Deus Qui autem servaverit benedictus sit Amen
