Charter Document - 03070519
| Charter Number: | 03070519 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0650 - 0700 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
National Library of Wales - Liber Landavensis (p152 f72v) |
Charter:
Sciant Katholici viri quod Judic Rex filius Nud et Cinan filius Cunuedu ambo Reges dederunt duos agros agrum Redoc et agrum Hiernin pro salute animarum suarum summo episcopo Oudoceo et Sanctis Dubricio et Teliauo et omnibus pastoribus ecclesie Landavie in perpetua consecratione cum omni sua libertate in campo et in silvis in aqua et in pascuis sine ullo censu ulli homini terreno nisi ecclesie Landavie De clericis testes sunt primus Oudoceus episcopus Cumbran Cunueon Cunuaret presbiter Gurceniu presbiter De laicis Judic et Cinan Reges Elgued Atoc Milgen Baiuoen Hirel Conuoet Cinuoc Protec Aerthirn Loudoce Quicunque custodierit custodiat illum Deus Qui autem non servaverit fiat sub perpetuo anathemate donec ad emendationem venerit Amen
