Charter Document - 03070516
Charter Number: | 03070516 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0650 - 0700 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Liber Landavensis (p146 f69v) |
Charter:
Notandum est nobis quod Mouric Rex Morcanhuc filius Teudiric et uxor ejus Onbraust filia Gurcanti magni dederunt tres modios terre Cilcyuhynn et vi modios terre Conuoy id est Lanngemei simul et Lanteliau Talypont que antea illius fuerat reddiderunt Deo et Oudoceo episcopo sanctisque antecessoribus suis Teliauo Dubricio omnibusque succedentibus sibi in ecclesia Landavie pro animabus suis et parentum suorum libere ab omnia regali servicio cum omni sua dignitate et libertate refugio et libera communione incolis habitantibus et habita turis in campo et in silvis in aqua et pascuis in perpetua consecratione De laicis testes sunt Muricus Rex uxor ejus Onbraust filii sui Athruis et Idnerth Condaf Louheithi Catgual Catleu Riacat Conbrinun Merthyr Gurcon De clericis Oudoceus summus episcopus Jacob abbas sancti Catoci cum suis senioribus Catgen abbas sancti Ilduti cum sua familia Eutigern abbas Docguinni Conbran Conueon Conguare Maiuc doctor Gunbui et cum finibus istis Finis Lann Gemei a dorso montis dividente silvam et campum in mare et usque ad oculum Diugurach malyduc dir guairet het y mor Finis Lanteliau Talypont O aper Morcleis dyguailant lannerch Onnuui trus cum Onnuui dyr Guyth Lunguyd dy Camguili truy Camguili dyr Hitir Melin or Hytir Melin or Hytir Melin hyn hiaun di Luchur ex alia parte ar hit Luchuc dyuinyd het Camfrut ar hit Camfrut in parte ecclesie het i blain dy alt Minchei ar hyt ir alt di Dubleis trwy Dubleissou het Di Nas Cynlyuan ar hyt yr ochyr het ar cyueyr blan Cynbran ar hit Cinbran eithaf het Lychur