Charter Document - 03070513

Charter Document - 03070513


Charter Number: 03070513
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 0650 - 0700
Date type: Assigned
Resource Link(s): National Library of Wales - Liber Landavensis (p148 f70v)

Charter:

Sciendum est sane quod Oudoceus episcopus suum proprium acquisivit agrum id est podum Cyngualan agrum quidem Sancti Dubricii in patria Guhyr quem Sanctus Oudoceus a tempore mortalitatis id est Y dylyt melen perdiderat usque ad tempus Athruis filii Mourici Post vero contentionem magnam inter Oudoceum episcopum et abbatem Ilduti Biuon qui dicebat suum esse agrum In fine vero judicio judicatus est ager predictus Oudoceo episcope et altari Landavie in perpetua hereditate Cella quidem Cyngualan cum sua tota tellure et cella Archuodu Congurique et Penncreic Et Sanctus Oudoceus accepit de manu Athruis Gurcanti magni nepotis tres cellulas predictas in perpetua consecratione et cum omni dignitate et tota communione in campo et in silvis in aqua et in pascuis et sub perpetuo anathemate quicunque illas predictas ecclesias a monasterio Landavie separaverit Qui autem custodierit custodiat illum Deus Amen De clericis testes sunt Oudoceus episcopus Catgen Biuan cum sua familia Jacob abbas altaris Sancti Catoci Eutigern abbas Docunni cum suis clericis De laicis Rex Mouricus super filium suum Athruis Conuonoc Guallonir Morcenou Eithin Conuetu Gueithgen Brochmaili filius Guidoc Matuc Arthcumanu Oguhyr Gurdilic Gurguistil Arguiret Abel cum presbiteris Conhail Conhibrit Gueithgno Finis Lann Cyngualan infra duas fossas ad mare malyduc ir dui foss dyr mynyd ar hyt yr cecyn fin Lan Gemei