Charter Document - 03069329
Charter Number: | 03069329 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1200 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Frater A dictus abbas Cistertii totusque conventus abbatum capituli generalis dilectis in Christo abbatibus de Fontibus de Boxley et de Wardone salutem et sincere plenitudinem caritatis Querela que vertitur inter domum de Margan et domum de Neth vobis commissa est a capitulo generali Rogamus ergo dilectionem vestram benigne mandantes quatinus assumptis vobiscum de vicinis abbatibus aliquibus eam usque in Pascha terminetis super ambiguitate scripte transaccionis utramque partem certificantes et quod factum fuerit sequenti capitulo nuntietis Domnus abbas Rievallis hoc vobis denuntiet abbas de Tynterne et abbas de Kaerleon abbas de Cumbermar et abbas de Cumhyr vocentur et sint assessores non judices valete