Charter Document - 03060640

Charter Document - 03060640


Charter Number: 03060640
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1268
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Compositio facta inter Lewelinum principem Wallie et Dominum Snawdon ex una parte et Dominum G de Clare ex altera Die Jovis proxima ante festum Sancti Michaelis anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quinquagesimo secundo apud Pontem Monachorum in Cantreffely convenit inter Dominum Lewelinum principem Wallie Dominum Snawdonie ex una parte et Dominum Gilbertum de Clare comitem Gloucestrie et Hertfordie ex altera super contencionibus et discordiis inter ipsos motis super hominibus terris transgressionibus et rebus aliis de quibus nuper apud Mongomeriam coram venerabili patre episcopo Exoniensi et sociis suis per dominum Regem ibidem transmissis agebatur Videlicet quod predicti princeps et comes consenserunt quod dies Mercurii proxima post quindenam Sancti Michaelis anno predicto quem super eisdem predicti episcopus et socii sui prefixerunt coram domino Rege prorogetur usque in octabas purificationis Sancte Marie proximo futuras Consenserunt etiam iidem princeps et comes quod interim venerabilis pater episcopus Bangorensis Grono ab Edenaveth Tuder ab Edenaveth et David ab Eynon ex parte predicti principis electi et domini Johannes filius Johannis Johannes de Breusa magister Rogerus de Leycester domini Pape capellanus et dominus Herveus de Borham ex parte predicti comitis electi prestito prius corporali Sacramento quod fideliter et exquisite audiant rationes hinc inde propositas et proponendas super premissis ea secundum justitiam terminabunt et diffiniant Predicti vero princeps et comes bona fide injungent suis ad predicta electis quod odio favore timore reverentia vel dominio seu amore alicujus dimittent quin fideliter procedant in negocio supradicto Et predicti princeps et comes stabunt per omnia et in omnibus judicio dicto et ordinacioni arbitrio seu laudo predictorum electorum in premissis Et si contingat quod absit quod predicti electi unanimi consensu predicta negocia aliquo casu infra terminum supradictum non terminaverint predicti princeps et comes de alia via terminandi predicta infra predictas octabas providebunt et si evenerit quod predicta nec per primam viam nec per secundam infra predictas octabas terminentur ad plenum sint omnia predicta negocia in predictis octabas coram domino Rege in eo statu in quo esse debuerant coram eo predicta die Mercurii post quindenam Sancti Michaelis De hominibus autem de Meyskyn et de Seingheny et quos dictus comes dicit per dictum principem sibi esse subtractos de quibus idem princeps fuit in seisina die confeccionis presencium sic convenit inter eos quod illi de Meyskyn usque ad predictas octabas purificacionis cum averiis suis et catallis morentur inter terram de Bretonia et Glenrotheny et illi de Seyngheny similiter usque ad predictum tempus morentur cum averiis et catallis inter terram Bretonie et aquam que dicitur Caayach ita tamen quod occasione more predictorum hominum nichil predictis principi seu comiti accrescat seu decrescat et ad hec omnia fideliter et sine dolo observanda predicti princeps et comes corporale prestiterunt sacramentum Et ad majorem securitatem predicti princeps et comes huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla sua alternatim apposuerunt Et sciendum est quod dicti electi officium suum incipient die Mercurii proximo post festum Epiphanie Domini proximo futurum apud Eadbryn in Bretonia de die in diem precedendo donec predicto compleverint Actum anno die et loco predictis

Source (click image below to view full size)