Charter Document - 03060634

Charter Document - 03060634


Charter Number: 03060634
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est convencio facta inter Thomam abbatem et conventum de Margan ex una parte et Michaelem Tusard de Kenefeg ex altera anno incarnacionis domini MCCLX septimo in festo Sancti Martini Videlicet quod predictus abbas et conventus tradiderunt Michaeli Tusard de Kenefeg vel heredibus suis vel assignatis ad terminum viginti annorum duas partes unius messuagii cum orto uno et crofto et una acra terre que acra jacet juxta novam fossam ad australem partem et juxta terram Philippi Coh et que partes messuagii sunt inter messuagium Willelmi Sturie et messuagium Johannis Asceline Tenendum et habendum de nobis et domo nostra usque ad predictum terminum integre quiete et pacifice Reddendo inde annuatim nobis predictus Michael vel heredes sui vel assignati duos solidos sterlingorum ad duos anni terminos videlicet ad festum Sancti Michaelis duodecim denarios et ad Pascha duodecim denarios pro omni servicio exactione et demanda Pro hac autem convencione et concessione et presenti carta confirmacione dedit nobis dictus Michael decem solidos sterlingorum premanibus Nos vero et successores nostri predicto Michaeli Tusard et heredibus suis vel assignatis predictas partes messuagii cum uno orto et una acra terre contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus usque ad predictum terminum In cujus rei testimonium predictus abbas et predictus Michael Tusard sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Willelmo Frankelin Adam Harding Johanne Lune Thoma Russel Adam Weremoth Philippo Kifth et multis aliis

Source (click image below to view full size)