Charter Document - 03060631

Charter Document - 03060631


Charter Number: 03060631
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum v[isuris] vel a[udituris] Philippus filius Roberti Palmeri et Amabilia uxor ejus eternam m Domino salutem Noverit universitas vestra nos pro magnis necessitatibus nostris impignorasse a[] et c[] m[] de Margan tres acras et dimidiam terre arabilis cum omnibus fructibus inde provenientibus et pertinenciis suis quas habuimus in manerio de Kenfeg pro decem marcis sterlingorum quas ab eis pre manibus accepimus plenarie numeratas scilicet totam terram illam quam Cecilia filia Alexandri dedit nobis in liberum maritagium et jacet ab orientali parte ville de Kenefeg in cultura que appellatur Portlond juxta novum fossatum habens ex omni parte terram predictorum monachorum Tenendum et habendum usque ad terminum triginta annorum proxime sequentium et integre complendorum Ita tamen quod si in fine dictorum triginta annorum nos vel aliquis heredum nostrorum predictas decem marcas prefatis a[] et c[] persolverimus liceat ei qui eas persolverit memoratam terram rehabere et libere percipere Fructus autem de predicta terra provenientes volumus et concedimus quod in usus predictorum a[bbatis] et c[onventus] totaliter cedant usque ad finem predictorum triginta annorum quos eis dedimus et concessimus pro pastu et sustentacione nostra usque ad finem vite nostre nobis ab eisdem exhibenda Quod si forte in fine predictorum triginta annorum nec nos nec aliquis heredum nostrorum prefatam pecuniam predictis a[] et c[] persolverimus liceat eisdem a[] et c[] totam predictam terram cum fructibus inde provenientibus pro memorata peccunia in pignus retinere donec eisdem de eadem pecunia plenarie fuerit satisfactum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Actum anno Domini MCC sexagesimo sexto in festo omnium Sanctorum

Source (click image below to view full size)