Charter Document - 03060630

Charter Document - 03060630


Charter Number: 03060630
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes literas visuris vel audituris frater A dictus abbas de Neth et ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos recipimus de domino Willelmo Mayloc terram de Bluntesmor In feodo de Ogemor eisdem terminis et conditionibus quibus eandem terram Petrus Blundus eidem domino Willelmo tradidit scilicet ad firmam viginti quatuor annorum e quibus septem jam elapsi et restant septem decem quibus dictam terram tenebimus sicut plenius in scripto inter eosdem confecto continetur hinc est quod nos per presens scriptum confitemur et obligamus nos quod durante eadem firma nihil de dicta terra recipiemus ad perpetuitatem et feodum absque scientia et voluntate dominorum de Ogmor qui pro tempore fuerint In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Datum in crastino beati Johannis Baptiste anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto

Source (click image below to view full size)