Charter Document - 03060629

Charter Document - 03060629


Charter Number: 03060629
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Viro discreto domino priori de Talleletho commissario abbatis de Wigemore et magistri Galfridi de Burgo canonici Landavensis judicum a Domino Papa delegatorum decanus de Grunuth salutem in Domino Mandatum vestrum executus monui semel secundo et tertio viros religiosos abbatem et conventum monasterii Sancti Petri Gloucestrie et eis puplice denunciavi ut citra instans festum Sancti Andree apostoli proximum venturum solvant a[] et c[] m[] S[ancte] M[arie] de M[argan] Cisterciensis ordinis Landavensis dioceseos centum libras sterlingorum vel saltem de eisdem centum libris eisdem a[] et c[] de M[argan] citra idem festum satisfaciant In quibus eos propter ipsorum temerariam et calumpniosam vexacionem eisdem a[bbati] et c[onventui] de M[argan] ab ipsis nuper delatam mediante justitia sententialiter condempnastis et diffinitive scientes quod nisi de predictarum centum librarum solucione vel satisfactione premissa facta eisdem a[bbati] et c[onventui] de M[argan] in predicto festo Sancti Andree docere potuerint vos eos ad predictam solucionem sive satisfactionem faciendam per quamcunque expedire videritis censuram ecclesiasticam compelletis In cujus rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Datum anno domini MCC sexagesimo quinto In octabis Sancti Jacobi

Source (click image below to view full size)