Charter Document - 03060625

Charter Document - 03060625


Charter Number: 03060625
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas capellanus de Kenefeg filius Willelmi de Sancto Donato dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie beate Marie de Margan et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et parentum meorum in puram et perpetuam elemosinam unam acram terre arabilis in feodo de Kenefeg illam scilicet quam emi de Thoma Gramus et jacet apud La Marie inter terram quam Johannes Faber tenuit de predicto Thoma Gramus in parte occidentali et terram quam Johannes le Hoppare similiter tenuit de eadem Thoma in parte orientali et incipit a la Hamme juxta Goylake ex parte aquilonari et pretendit se usque ad terram quam Walterus Luvel dedit Ysote sorori sue uxori predicti Thome Gramus in liberum maritagium in parte australi Tenendum et habendum imperpetuum sicut ulla elemosina liberius vel melius haberi vel teneri potest quantum ad me attinet Reddendo tamen dicto Thome Gramus vel heredibus suis sicut ego reddere consuevi scilicet unum denarium ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio Et ut hec mea donacio et concessio facta anno Domini MCC sexagesimo quarto ad festum Sancti Luce evangeliste firma et inconcussa permaneat imposterum presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Hugone tunc vicecomite de Kenefeg Willelmo Clerico filio Alexandri de Kenefeg Thoma Gramus Mauricio de Cornely Waltero Luuel Mauricio de Corneli Philippo clerico de Kenefeg Mauricio Gramus Willelmo Scurlage Willelmo Frankeleyn Et multis aliis

Source (click image below to view full size)