Charter Document - 03060622
Charter Number: | 03060622 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis ch[risti] f[idelibus] p[resentibus] et f[uturis] a[d] q[uos] p[resens] s[scriptum] pervenerit Ricardus de Boneville burgensis de Neth eternam in domino salutem Noverit universitas vestra me spontanea voluntate mea concessisse et quitum clamasse et presenti carta confirmasse pro me et omnibus heredibus meis qui sunt vel erunt Deo et ec[clesie] S[ancte] M[arie] de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] totum jus meum et totum clamium quod habebam vel habere poteram seu me habere dicebam in terra quam predicti monachi tenent de Templariis In feudo de Bonevilestone et om[nibus] aliis terris quas in dicto feudo sive aliis feudis tenent ut habeant et teneant dicti monachi dictam terram [] terras suas libere quiete et pacifice pro me et omnibus heredibus meis presentibus et futuris imperpetuum sicut ulla elemosina vel ullum tenementum liberius et quietius haberi potest et teneri Et sciendum quod affidavi et super sacrosancta ecclesie de Margan juravi quod istam concessionem et quitam clamacionem fideliter et sine dolo et [] malo ingenio servabo Et ego et heredes mei istam concessionem et quitam clamacionem contra omnes homines warantizabimus imperpetuum Et ut predicta firmitatis robur optinea[n]t huic scripto sigillum meum apposui anno domini M ducentessimo lx secundo Hiis testibus Waltero Louel tunc constabulario de Lang Philippo clerico de Kenefeg Thoma Grammus Mauricio Grammus Philippo de Corneli et multis aliis