Charter Document - 03060621
Charter Number: | 03060621 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Examinatio testium productorum ex parte abbatis et conventus de Margan et eorum deposicio facta die Mercurii proxima post festum beate Agathe virginis anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo in ecclesia beati Johannis de Kaerdif per dominum priorem de Talelecho commisarium abbatis de Wygemor et magistri Galfridi de Burgo canonici Landavensis judicum a domino Papa delegatorum in causa appellationis mota inter abbatem et conventum de Margan ex parte una et conventum monasterii Sancti Petri Gloucestrie ex altera Frater Johannes Comyn monachus de Margan juratus et examinatus dicit quod vidit et audivit et presens fuit in ecclesia cathedrali Landavensi in crastino Sancti Hyllarii anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo ubi frater Philippus de Lulliwelle procurator abbatis et conventus de Margan Cisterciensis ordinis Landavensis dyocesis comparuit coram decano Christianitatis Landavensis et magistro Rogero de Stauntone clerico vices officiales domini Landavensis episcopi gerentibus in causa tunc mota inter abbatem et conventum monasterii Sancti Petri Gloucestrie ex parte una et abbatem et conventum de Margan ex altera super decimis provenientibus de terris eorundem abbatis et conventus de Margan consistentibus in parochia ecclesie de Lankarvan Landavensis dyocesis Qui quidem procurator humiliter ac instanter petiit ut ipsi acta judicii coram eis habita in causa ipsa tam eadem die quam in vigilis beati Nicholai proximo preterita per que causa ipsa instruebatur et processu temporis instrui poterat redigi facerent in auctenticam scriptam et eadem acta in scriptis redacta sigillis suis signarent ut per ea in auctenticam scriptam redacta causa eorundem abbatis et conventus de Margan pro loco et tempore instrui possit et juvari Set ipsi decanus et Rogerus hoc ei facere precise denegarunt Propter quod idem procurator de Margan nomine suo et dominorum suorum predictorum ad sedem apostolicam in scriptis appellavit et apostolicos instanter petiit quos ipsi decanus et Rogerus eidem procuratori concedere denegarunt Requisitus de hora diei quando hoc factum fuit dicit quod circa horam terciam Requisitus qui fuerunt presentes dicit quod ipse et predictus frater Philippus de Lulliwelle et fratres Johannes de Nova Villa Willelmus Sortes Philippus de Kaermardin monachi de Margan magister Nicholaus de Kaenetona phisicus Johannes Peruat Johannes Du et multi alii tam clerici quam laici quia consistorium fuit ea die Requisitus quare non fuit causa appellationis ipsius infra annum terminata a tempore appellationis ipsius interposite dicit quod hoc stetit per curiam Romanam sive per nuncios eorundem quos ad eandem curiam miserant ad impetrandum super eadem appellatione Miserunt enim predictos nuncios suos versus curiam Romanam infra octavas predicti Sancti Hyllarii et neminem eorum receperunt ante vigiliam beati Vincentii martiris anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo eo quod impediti erant ut dicebant per viam et eciam in predicta curia propter audientiam et bullam in eandem curia diu suspensam ut dicebant Frater Willelmus Sortes monachus de Margan juratus et examinatus super predicta appellatione et ejus causa et aliis circumstanciis superscriptis Idem dicit et concordat cum fratre Johanne preconjurato suo Frater Philippus de Kaermardin monachus de Margan juratus et examinatus super predicta appellatione et ejus causa et aliis circumstanciis suprascriptis Idem dicit et concordat cum fratre Johanne preconjurato suo adiciens quod ipse propria manu scripsit tenorem appellationis predicti quam predictus procurator de Margan in predicto crastino Sancti Hyllarii interposuit ab audientia dictorum decani et Rogeri Magister Nicholaus de Kenetone phisicus juratus et examinatus super predicta appellatione et ejus causa et aliis circumstanciis memoratis Idem dicit et concordat cum fratre Johanne preconjurato suo excepto quod missioni nuntiorum predictorum non interfuit bene tamen scit literam super dicta appellatione impetratam fuisse a sede apostolica ad quam fuit appellatum Frater Johannes de Nova Villa monachus de Margan juratus et examinatus super predicta appellatione et ejus causa et aliis circumstanciis memoratis idem dicit et concordat cum fratre Johanne preconjurato suo Magister Rogerus de Staunton clericus juratus et examinatus super dicta appellatione et ejus causa et aliis circumstanciis predictis Idem dicit et concordat cum fratre Johanne primo jurato adiciens et jurans quod invitus et coactus hujusmodi testimonium dixit